ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VI, Caput LXXIV 第6巻 第LXXIV章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1687C · 6 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.74.1

1

(Ibid.) Date illis vos manducare. At illi dixerunt: Non sunt nobis plusquam quinque panes, et duo pisces: nisi nos eamus, et emamus in omnem hanc turbam escas. Nondum intellexerant apostoli cibum populi credentis non esse venalem.

PL 15, 1687C

(ルカ、同じ章)「汝らが彼らに食べさせよ。」彼らは言った。「我々には五つのパンと二匹の魚しかない。我々が行って、この群衆すべてのために食物を買うのでなければ。」使徒たちは、信じる民の食物が売り物ではないことを、まだ悟っていなかった。

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.74.2

2

Noverat Christus, noverat ipse nos potius esse redimendos: suas vero epulas gratuitas donat. Nondum ergo habebant discipuli cibum qui redimere nos posset.

PL 15, 1687C

キリストは知っていた。むしろ我々こそが買い戻されるべきであることを、彼自身が知っていた。しかし自らの食事は無償で与える。それゆえ弟子たちには、まだ我々を買い戻しうる食物はなかった。

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.74.3

3

Habebant tamen jam cibum qui satiare nos posset: habebant cibum qui confirmare nos posset: Panis enim confirmat cor hominis (Psal. CIII, 16) . Miseretur ergo Dominus, ne quis deficiat in via.

PL 15, 1687C

だが彼らはすでに、我々を満たしうる食物を持っていた。我々を堅くしうる食物を持っていたのである。「パンは人の心を堅くする」(詩篇103:16)。それゆえ主は、道で誰も力尽きないよう憐れむ。

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.74.4

4

Si quis ergo defecerit, non per Dominum Jesum, sed per se deficit: nec habes quod adscribas Domino, qui vincit cum judicatur; quid enim dicas ei qui in te contulit omnia firmamenta virtutis? Nonne ipse te genuit, nonne ipse te pavit?

PL 15, 1687C

それゆえ、もし誰かが力尽きるなら、それは主イエスによってではなく、自分自身によって力尽きるのである。裁かれるときに勝つ主に、あなたが帰すべきものは何もない。あなたのうちにあらゆる力の支えを注いだ者に、あなたは何を言えようか。彼自らがあなたを生み、彼自らがあなたを養ったのではないか。

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.74.5

5

Cibus ejus virtus est, cibus ejus fortitudo est. Sed si tu negligentia tua virtutem quam acceperas perdidisti, non alimentorum coelestium, sed tuae mentis tibi praesidia defuerunt.

PL 15, 1687D

彼の食物は力であり、彼の食物は勇気である。だが、もしあなたが怠慢によって、受けた力を失ったのなら、欠けていたのは天の食物の守りではなく、あなた自身の精神の守りである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.74.6

6

Denique Dominus sicuti super justos et injustos pluit: ita etiam injustos pascit et justos.

PL 15, 1687D

実に、主は義人にも不義の者にも雨を降らせるように、不義の者をも義人をも養う。