ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VI, Caput XXIII 第6巻 第XXIII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1674B · 3 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.23.1

1

(Vers. 39.) Vide oeconomiam: in domo Pharisaei peccatrix glorificatur: in domo Legis et prophetae non pharisaeus, sed Ecclesia justificatur; pharisaeus enim non credidit, ista credebat.

PL 15, 1674B

(第39節)経綸を見よ。ファリサイ派の人の家で、罪人の女が栄光を受ける。律法と預言者の家で、義とされるのはファリサイ派の人ではなく、教会である。ファリサイ派の人は信じなかったが、この女は信じていたからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.23.2

2

Denique ille dicebat: Si esset hic propheta, sciret utique quae et qualis est mulier, quae tangit eum. Domus autem Legis Judaea, quae non in lapidibus scribitur, sed in tabulis cordis.

PL 15, 1674B

実に、かの者は言っていた。「もしこの者が預言者なら、自分に触れているこの女が誰で、どういう者か、きっと知っているはずだ」。ところで、律法の家とはユダヤであり、それは石の上にではなく、心の板に書かれる〔quae の先行詞は定かでない。ユダヤと取ったが、律法とも取れる〕。

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.23.3

3

In hac justificatur Ecclesia jam Lege major; Lex enim peccatorum nescit remissionem; Lex mysterium non habet quo occulta mundantur; et ideo quod in Lege minus est, consummatur in Evangelio. (Vers. 41.) Duo, inquit, debitores erant cuidam feneratori: unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta.

PL 15, 1674C

この家において、すでに律法より大いなるものとなった教会が義とされる。律法は罪の赦しを知らず、律法は、隠れたものが清められる奥義を持たないからである。それゆえ、律法に足りないものは、福音において完成される。(第41節)彼は言う。「ある金貸しに二人の債務者がいた。一人は五百デナリを負い、もう一人は五十デナリを負っていた」。