ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VIII, Caput XLVII 第8巻 第XLVII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1778C · 4 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.47.1

1

(Vers. 35.) Duo in lecto uno. . . . duae molentes in pistrino. . . duo in agro: unus assumetur, et alter relinquetur? Numquid iniquus Deus, ut pares studiis et societate vivendi, atque indiscretos actuum qualitate, meritorum remuneratione discernat?

PL 15, 1778C

(第35節)「一つの寝床に二人……。臼を挽く二人の女が粉挽き場に……。畑に二人。一人は取り上げられ、もう一人は残される」。神は不正なのか。生き方の熱意も交わりも等しく、行いの質においても区別のつかない者たちを、功績に対する報いによって分けるとは。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.47.2

2

Non ita est, sed pro actibus hominis remunerationis est qualitas. Non ergo merita hominum copulae usus exaequat: nam et Pater in filium, et filius in patrem studio religionis insurgunt; quia non omnes quod adoriuntur, efficiunt: Sed qui perseveraverit in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22) .

PL 15, 1778D

そうではない。報いの質は、人の行いに応じるのである。それゆえ、共に暮らすことが人々の功績を等しくするわけではない。実際、父が子に、子が父に、信心の熱意をもって立ち向かうことがあるが、すべての者が企てたことを成し遂げるわけではない。「しかし、終わりまで耐え忍ぶ者は、救われる」(マタイ10:22)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.47.3

3

Tum deinde non forense obsequium, sed interiorem Dominus rimatur affectum; neque enim si juste offeras, et non juste dividas, acceptum est sacrificium Deo (Gen. IV, 7) .

PL 15, 1778D

さらに、主が探るのは、公の場での従順ではなく、内なる心情である。たとえあなたが正しく献げても、正しく分けないなら、そのいけにえは神に受け入れられないからである(創世記4:7)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.47.4

4

Ergo ex uno strato (est enim stratum infirmitatis humanae, quia scriptum est (Psal. XL, 4) : Universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus ) unus relinquitur, alter assumitur: qui assumitur rapitur obviam Christo in aera; qui autem relinquitur, improbatur.

PL 15, 1779A

それゆえ、一つの寝床から(寝床とは人間の弱さの寝床である。「汝は彼の寝床をことごとく、彼の弱さのうちで変えた」と書かれているからである(詩篇40:4))、一人は残され、一人は取り上げられる。取り上げられる者は、キリストを迎えるために空中に引き上げられ、残される者は退けられる。