ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber X, Caput CXXVIII 第10巻 第CXXVIII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1836A · 6 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.128.1

1

(Vers. 44-47.) Jam quae sequuntur, ostendunt quia propter impietatem hominum finis saeculi sit futurus. Itaque significatur per Domini passionem occasura praesentia, ut oriantur futura. Tenebrae igitur offusae sunt oculis perfidorum, ut fidei lumen resurgeret.

PL 15, 1836A

(第44–47節)以下に続くことは、人々の不敬虔のゆえに世の終わりが来ることを示している。こうして、主の受難によって現在のものが沈み、将来のものが起こることが示される。それゆえ闇が、背信の者たちの目に注がれた。信仰の光が復活するためである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.128.2

2

Sol occidit sacrilegis, vel refugit; ut funesti spectaculum sceleris obumbraret. Petrae scissae sunt (Matth. XXVII, 51) , ut per praerupta saxorum ostenderetur futurum, quoniam verbi vis peccatorum dura penetraret; quo facilius ex cavis petrarum illi venatores quos Hieremias praedixit (Jerem. XVI, 16) , Domino venarentur.

PL 15, 1836A

太陽は、瀆神の者たちにとって沈むか、退いた。忌まわしい罪の光景を覆い隠すためである。岩は裂けた(マタイ27:51)。それは、岩の切り立った裂け目によって、言葉の力が罪人たちの頑なさを貫くことが示されるためである。エレミヤが予告したあの狩人たち(エレミヤ16:16)が、岩の洞穴から、いっそう容易に主のために猟をするためである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.128.3

3

Monumentorum autem reseratio (Matth. XXVII, 52) quid aliud, nisi claustris mortis effractis, resurrectionem significat mortuorum, quorum in aspectu fides, in processu typus, quod in sanctam prodeundo civitatem, praesentium specie declarabant in illa Hierusalem quae in coelo est, futurum perenne diversorium resurgentium?

PL 15, 1836B

墓が開かれること(マタイ27:52)は、死の閂が破られたことによる死者たちの復活のほかに何を意味するであろうか。彼らは、見られたときには信仰であり、出ていくときには予型であった。聖なる都に出ていくことによって、居合わせた人々の目の前で、天にあるあのエルサレムにおいて、復活した者たちの永遠の宿屋がやがてあることを示したからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.128.4

4

Etiam velum scinditur, quo vel duorum populorum divisio, vel mysteriorum Synagogae profanatio declaratur. Scinditur ergo velum vetus; ut Ecclesia nova fidei suae vela suspendat.

PL 15, 1836B

また垂れ幕が裂ける。それによって、二つの民の分割か、会堂の奥義の冒瀆が示されている。こうして古い垂れ幕が裂かれ、新しい教会が自らの信仰の帆〔vela は「垂れ幕」とも取れる〕を掲げる。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.128.5

5

Synagogae velamen aufertur; ut religionis interna mysteria, revelato mentis cernamus obtutu. Denique jam etiam centurio Dei Filium quem crucifixerat, confitetur. O duriora saxis pectora Judaeorum! Finduntur petrae, sed horum corda obdurantur.

PL 15, 1836B

会堂の覆いは取り去られる。我々が宗教の内なる奥義を、覆いを除かれた精神の眼差しで見るためである。実に、すでに百人隊長も、自ら十字架につけた神の子を告白する。ああ、岩よりも頑ななユダヤ人たちの胸よ。岩は裂けるが、彼らの心は固くなる。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.128.6

6

Judex arguit, credit minister, proditor scelus suum morte condemnat, elementa fugiunt, terra concutitur, monumenta reserantur: Judaeorum tamen immobilis duritia manet orbe concusso.

PL 15, 1836C

裁判官は責め、僕は信じ、裏切り者は自らの罪を死によって断罪し、諸元素は逃げ、大地は揺れ、墓は開かれる。それでもなお、ユダヤ人たちの頑なさは、世界が揺れても動かずにとどまる。