ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber X, Caput XLVIII 第10巻 第XLVIII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1815B · 6 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.48.1

1

Nam de aqua quid loquar? Super aquam ante ipsos mundi natales sanctus, ut legitur, Spiritus ferebatur (Gen. I, 2) . O aqua, quae humano aspersum sanguine, ut praesentium lavacrorum figura praecederet, orbem terrarum lavisti!

PL 15, 1815B

水について、私は何を語ろうか。世界の誕生の前に、聖なる霊は水の上を運ばれていた、と読まれる(創世記1:2)。おお水よ、汝は、人の血に染まった地の円を洗った。それは、今ある洗礼の象りが先行するためであった。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.48.2

2

O aqua, quae sacramentum Christi esse meruisti, quae lavas omnia, nec lavaris! Tu incipis prima, tu comples perfecta mysteria. A te principium, in te finis: vel potius tu facis ut finem nesciamus.

PL 15, 1815B

おお水よ、キリストの秘跡であるにふさわしいとされた水よ、汝はすべてを洗いながら、自らは洗われない。汝が最初に奥義を始め、汝が完全な奥義を成就する。汝から始まりがあり、汝のうちに終わりがある。いや、むしろ汝は、我々が終わりを知らないようにする。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.48.3

3

Per te fetor tabidae carnis aboletur, et pereuntia situ viscera asperso sale, in multam servantur aetatem. Per te arentibus aestu corporibus dulcis ad gratiam, salutaris ad vitam, suavis ad voluptatem potus infunditur.

PL 15, 1815C

汝によって、腐りゆく肉の悪臭は消され、黴びて朽ちゆく内臓も、塩を振られれば、長い年月にわたって保たれる。汝によって、暑さで渇いた体に、魅力として甘く、命のために健やかで、快楽のために快い飲み物が注がれる。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.48.4

4

Tu nomen prophetis et apostolis, tu nomen Salvatori dedisti: illi nubes coeli (Esai. LX, 8) , illi sal mundi (Matth. V, 13) , iste fons vitae est (Joan. VII, 38) .

PL 15, 1815C

汝は預言者たちと使徒たちに名を与え、救い主に名を与えた。〔預言者たちは〕天の雲(イザヤ60:8)、〔使徒たちは〕世の塩(マタイ5:13)、救い主は命の泉である(ヨハネ7:38)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.48.5

5

Quae montibus pressa non clauderis, quae scopulis illisa non frangeris, quae terris infusa non deficis: sed intimis scaturiens venis, aut spiritum inclusa vitalem inhalas, aut succum infusa fertilem praestas, aut rigatu superfusa ad commodum subministras; ne siccatis exinanita vitalibus, solemnes neget terra proventus.

PL 15, 1815C

汝は山に押されても閉ざされず、岩礁に打ちつけられても砕けず、大地に注がれても尽きることがない。むしろ奥深い脈から湧き出て、閉じ込められれば生命の息を吹き込み、注ぎ込まれれば実り豊かな汁を与え、灌漑として注がれれば益をもたらす。生命の水分が涸れて空になった大地が、恒例の産物を拒むことのないためである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.48.6

6

Omnium elementorum substantia, coelum, aer, mare, et terra te reddunt. Te prophetico percussa tactu, ut sitientium rigares corda populorum, vomuit petra (Exod. XVII, 6) : te, cum de latere Salvatoris erumperes, percussores viderunt, et crediderunt (Joan. XIX, 34) : et ideo regenerationis nostrae de tribus una es testibus; tres enim testes sunt, aqua, sanguis, et spiritus (I Joan. V, 8) . Aqua ad lavacrum, sanguis ad pretium, spiritus ad resurrectionem.

PL 15, 1816A

天、空気、海、大地、あらゆる元素の実体が、汝を生み出す。預言者の接触で打たれた岩は、渇いた諸々の民の心を潤すために、汝を吐き出した(出エジプト記17:6)。汝が救い主の脇腹から迸り出たとき、打った者たちは見て、そして信じた(ヨハネ19:34)。それゆえ汝は、我々の再生の三人の証人のうちの一人である。「証人は三つある。水、血、そして霊である」(一ヨハネ5:8)。水は洗礼のため、血は代価のため、霊は復活のためである。