ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VIII, Caput XVI 第8巻 第XVI章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1770A · 4 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.16.1

1

O felicia ulcera, quae perpetuum excludunt dolorem! O uberes micae, quae repellitis jejunium sempiternum, quae colligentem pauperem aeternis expletis alimentis!

PL 15, 1770A

ああ、幸いなできものよ。永遠の苦痛を締め出すとは。ああ、豊かなパン屑よ。永遠の飢えを退け、拾い集める貧しい者を永遠の食物で満たすパン屑よ。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.16.2

2

Abjiciebat vos de mensa sua archisynagogus, cum propheticarum Scripturarum et Legis interna mysteria refutaret (Luc. XIII, 14) , micae enim sermones sunt Scripturarum, de quibus dicitur: Et projecisti sermones meos post te (Psal. XLIX, 17) .

PL 15, 1770A

パン屑よ、会堂長は諸君を自分の食卓から投げ捨てていた。預言者たちの聖書と律法の内なる奥義を退けたからである(ルカ13:14)。パン屑とは聖書の言葉であり、これについて、こう書かれている。「汝は私の言葉を、汝の後ろに投げ捨てた」(詩篇49:17)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.16.3

3

Abjiciebat vos scriba, sed Paulus diligentissime colligebat, in injuriis suis legens plebem. Lambebant ulcera ejus qui morsu serpentis intrepidum, excusso serpente, viderunt, et crediderunt (Act. XXVIII, 6) .

PL 15, 1770A

律法学者は諸君を投げ捨てていたが、パウロはきわめて丹念に拾い集め、自分が受けた不当な仕打ちのただ中で民を集めていた。蛇に噛まれても恐れず、蛇を振り払った人を見て、信じた者たちは、彼のできものを舐めていた(使徒言行録28:6)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.16.4

4

Lambebat ille carceris custos qui vulnera Pauli lavit, et credidit (Act. XVI, 33) . Beati canes, in quos ulcerum talium distillat humor; ut adimpleat cor, et impinguet fauces eorum: qui custodire domum, servare gregem, cavere assuescant lupos.

PL 15, 1770A

パウロの傷を洗い、信じたあの牢の番人も、舐めていた(使徒言行録16:33)。幸いな犬たちよ。そのようなできものの汁が滴り、彼らの心を満たし、喉を肥やす。彼らは、家を守り、群れを守り、狼を警戒することに慣れるであろう。