ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber IV, Caput LXVI 第4巻 第LXVI章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1632B · 4 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.66.1

1

Hunc ergo Adam, hanc Evam Dominus liberaturus advenit: quorum alter ad imaginem Dei factus, altera virtutem sui accipiens viri, quamdiu fuit subdita fortiori, unam gerebant in uno spiritu Deo placitam voluntatem: et in paradiso Dei positi, vitae coelestis operabantur alimoniam.

PL 15, 1632B

それゆえ、主が解放しに来たのは、このアダム、このエバである。そのうち、〔アダムは〕神の像に造られ、〔エバは〕自分の夫の徳を受けて、より強い者に従っている間は、一つの霊において、神に喜ばれる一つの意志を保ち、神の楽園に置かれて、天上の生の糧を営んでいた。

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.66.2

2

Postea vero quam caro suadere diversum, et legem coepit propriam non tenere, paradisi exsules facti, in hunc inferiorem demersumque locum peccati merito reciderunt.

PL 15, 1632B

しかし、肉が違うことを勧め、自らの法を守らなくなり始めたのち、楽園から追放されて、罪の報いとして、この低い、沈んだ所に落ちた。

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.66.3

3

Nec quisquam putet incongruum esse, si Adam atque Eva in typo animae et corporis aestimentur; cum in typo Ecclesiae aestimentur et Christi.

PL 15, 1632B

また、アダムとエバが魂と体の予型とみなされることを、不適切だと誰も思ってはならない。彼らは教会とキリストの予型ともみなされるからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.66.4

4

Nam cum duo esse in carne una Apostolus diceret, adjecit: Sacramentum, inquit, hoc magnum est: ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 32) . In quo ergo superni Dei, in eo multo magis animi nostri potest esse mysterium.

PL 15, 1632C

使徒は、二人が一つの肉にあると言ったとき、付け加えた。「この秘義は大いなるものである。私は、キリストと教会において言っているのである」(エフェソ5:32)。それゆえ、天上の神においてそうであるなら、我々の心においても、なおさら奥義がありうる〔In quo ergo superni Dei, in eo multo magis … の係りは定かでない。このように取った〕。