Expositio Evangelii secundum Lucam 4.70.1
Ergo quia sanctus Matthaeus illa praelibaverat, sanctus Lucas eam sibi navim, in qua Petrus piscaretur, elegit. Non turbatur ista quae Petrum habet, turbatur illa quae Judam habet.
PL 15, 1633Cそれゆえ、聖マタイがあの出来事を先に述べていたので、聖ルカは、ペトロが漁をするその舟を、自分のために選んだ。ペトロを乗せているこの舟は揺れず、ユダを乗せているあの舟は揺れる。
Expositio Evangelii secundum Lucam 4.70.2
Etsi multa illic discipulorum merita navigabant; tamen eam adhuc perfidia proditoris agitabat. In utraque Petrus: sed qui suis meritis firmus est, turbatur alienis. Caveamus igitur perfidum, caveamus proditorem; ne per unum plurimi fluctuemus.
PL 15, 1633Cそこには弟子たちの多くの功が乗って航行していたとはいえ、それでも裏切り者の不信が、その舟をなお揺さぶっていた。どちらにもペトロはいたが、自らの功によって堅固な者が、他人の功のために揺れる。それゆえ、不実な者を警戒しよう、裏切り者を警戒しよう。一人のために多くの者が揺れることのないように。
Expositio Evangelii secundum Lucam 4.70.3
Ergo non turbatur haec navis in qua prudentia navigat, abest perfidia, fides spirat. Quemadmodum enim turbari poterat, cui praeerat is, in quo Ecclesiae firmamentum est? Illic ergo turbatio, ubi modica fides: hic securitas, ubi perfecta dilectio.
PL 15, 1633Cそれゆえ、思慮が航行し、不信が欠け、信仰が息吹くこの舟は揺れない。教会の礎である者が率いていた舟が、どうして揺れえようか。それゆえ、信仰が小さい所には揺れがあり、愛が完全な所には安全がある。