ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VII, Caput LII 第7巻 第LII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1712B · 5 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.52.1

1

Nec vos moveat quod formam praetendere videntur humanam: et si foris homo cernitur, intus bestia fremit.

PL 15, 1712B

彼らが人の姿をまとっているように見えても、諸君は動じてはならない。外には人が見えても、内では獣が唸っているのである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.52.2

2

Et ideo eos lupos esse non dubium est, juxta Domini Jesu divinam sententiam, qui ait: Attendite vobis a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestitu ovium: intus autem sunt lupi rapaces; ex fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII, 15 et 16) .

PL 15, 1712B

それゆえ彼らが狼であることは疑いない。主イエスの神聖な言葉のとおりである。主は言う。「偽預言者たちに気をつけよ。彼らは羊の衣をまとって汝らのもとに来るが、内側は貪欲な狼である。その実によって汝らは彼らを見分ける」(マタイ7:15–16)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.52.3

3

Si quis ergo specie movetur, fructum interroget. Audis aliquem sacerdotem dici, rapinas ejus agnoscis. Vestitum ovis habet, facta praedonis.

PL 15, 1712B

それゆえ、もし見かけに心を動かされる者がいるなら、実を問え。あなたは誰かが司教と呼ばれるのを聞くが、その者の略奪を知る。羊の衣は着ているが、行いは強盗のそれである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.52.4

4

Foris ovis, intus lupus est: qui modum non habet rapinarum, qui tamquam in nocte Scythico membra duratus gelu, cruentus ora, circumvolat quaerens quem devoret.

PL 15, 1712B

外では羊、内では狼である。略奪に節度がなく、あたかも夜のうちにいるかのように、スキュティアの霜に四肢を固くし、口を血に染めて、誰を食らおうかと求めて周りを飛び回る。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.52.5

5

Nonne vobis videtur lupus, qui humanae necis insaturabili crudelitate fidelium morte populorum rabiem suam explere desiderat.

PL 15, 1712B

人を殺して飽くことのない残酷さによって、信徒の民の死をもって自らの狂暴を満たそうと望む者が、諸君には狼と見えないか。