Expositio Evangelii secundum Lucam 6.13.1
Venit ergo Dominus Jesus in domum Simonis leprosi. Apparet oeconomia, quod leprosum non refugit, non vitat immundum, ut maculas humani corporis possit abolere. Domus autem leprosi erat in Bethania, quae per interpretationem domus obeditionis dicitur.
PL 15, 1671Dそれゆえ主イエスは、重い皮膚病の者シモンの家に来た。経綸が明らかとなる。主は重い皮膚病の者を避けず、汚れた者を遠ざけず、人間の体の染みを取り除くことができるようにしたのである。ところで、この重い皮膚病の者の家はベタニアにあり、ベタニアは、解釈によれば「従順の家」と言われる。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.13.2
Omnis igitur locus Bethania, portio autem totius loci domus Simonis. Nonne tibi videtur Bethania mundus hic esse, in quo servitii obedientis debemus obsequium, domus autem Simonis leprosi terra esse, quae mundi portio est?
PL 15, 1672Aそれゆえ、場所の全体がベタニアであり、全場所の一部がシモンの家である。あなたには、ベタニアとはこの世界であり、そこで我々は従順な奉仕の務めを負うべきだと、そして、重い皮膚病の者シモンの家とは、世界の一部である地であると、見えないだろうか。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.13.3
Princeps autem saeculi hujus quidam leprosus est Simon. Ergo Dominus Jesus Christus ex illis superioribus locis venit in hunc mundum, et descendit in terram. Non erat in hoc mundo, sed obediente pietate, missus est in hunc mundum.
PL 15, 1672Aところで、この世の君は、ある重い皮膚病の者、シモンである。それゆえ主イエス・キリストは、かの上なる場所からこの世界に来て、地に降った。彼はこの世界にいたのではなく、従順な敬虔によって、この世界に遣わされたのである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.13.4
Ipse dicit: Sicut misisti me in hunc mundum (Joan. VI, 57) . Audivit ergo mulier ista venisse Christum, intravit in domum Simonis; neque enim sanari potuisset haec mulier, nisi Christus venisset in terram.
PL 15, 1672A彼自身が言う。「汝が私をこの世界に遣わしたように」(ヨハネ6:57)。それゆえ、この女は、キリストが来たことを聞き、シモンの家に入った。この女は、キリストが地に来たのでなければ、癒やされることができなかったからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.13.5
Et fortasse ideo etiam ipsa ingreditur domum Simonis, quod speciem cujusdam habeat superioris animae scilicet, vel Ecclesiae, quae descendit in terram, ut bono odore sibi populum congregaret.
PL 15, 1672Bそしておそらく、彼女自身もシモンの家に入るのは、より高い魂の、すなわち教会の姿をあるていど備えているからである〔superioris animae scilicet, vel Ecclesiae の係りは定かでない。「より高い魂、すなわち教会」と取った〕。教会は地に降り、善い香りによって民を自分のもとに集めた。