ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VIII, Caput L 第8巻 第L章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1780A · 6 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.50.1

1

Nec solum duae mentes, sed etiam duae leges in nobis sunt, quarum utramque nobis Apostolus explicavit, dicens: Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem: video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis (Rom. VII, 22 et 23) .

PL 15, 1780A

我々のうちには二つの精神があるだけでなく、二つの律法もある。その両方を使徒は我々に説き明かして言った。「私は内なる人によれば神の律法を喜ぶが、私の肢体のうちに、私の精神の律法に逆らい、私の肢体のうちにある罪の律法のうちに私を捕らえる、別の律法を見る」(ローマ7:22–23)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.50.2

2

Est ergo lex interioris hominis, est etiam exterioris; illa quae peccatum prohibet, ista quae suadet; illa quae damnat errorem, ista quae suggerit; illa quae mentem instruit, ista quae tentat.

PL 15, 1780A

したがって、内なる人の律法があり、外なる人の律法もある。前者は罪を禁じ、後者は罪を勧める。前者は迷いを咎め、後者は迷いをそそのかす。前者は精神を教え、後者は試みる。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.50.3

3

Sunt etiam duae aliae vehementiores in nobis leges, una Dei, altera peccati, secundum eumdem Apostolum dicentem: Igitur ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati (Ibid., 25) .

PL 15, 1780B

さらに我々のうちには、いっそう激しい二つの律法がある。一つは神の律法、もう一つは罪の律法である。同じ使徒が言うとおりである。「それゆえ、私自身は、精神では神の律法に仕え、肉では罪の律法に仕える」(ローマ7:25)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.50.4

4

Et ostenditur quod si mentem tantummodo dicas, contrariam carnis ostendas; cum enim dicat Paulus se legi Dei mente servire, utique mentem per se ipsam, nisi carne vincatur, bonam esse demonstrat, et natura ita creatam, ut resistat errori.

PL 15, 1780B

そして、もし精神とだけ言うなら、肉に逆らうものを示すことになる。パウロは、自分が精神で神の律法に仕えると言うとき、精神はそれ自体では、肉に打ち負かされない限り善であり、本性によって、迷いに抵抗するよう造られていることを示しているからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.50.5

5

Itaque cum vincitur, mens carnis est, non ex natura habens, sed ex carne, quod labitur; et quasi in nomen proprietatemque victricis victa succedit; natura autem adversa carnis est. Denique mente Deo servimus, carne peccato.

PL 15, 1780B

それゆえ、精神が打ち負かされるときは、肉の精神となる。滑り落ちるのは本性によるのではなく、肉によるのである。そして敗れたものが、勝者の名と性質を継ぐかのようになる。しかし本性は肉に逆らう。実に、我々は精神で神に仕え、肉で罪に仕える。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.50.6

6

Melior autem mens erit, si cooperaria sancto Spiritui religiosum non intermittat officium.

PL 15, 1780C

しかし精神は、聖なる霊と協力して信心の務めを怠らなければ、いっそうすぐれたものとなる。