Expositio Evangelii secundum Lucam 6.29.1
Et tu si desideras gratiam, charitatem auge: mitte in corpus Jesu fidem resurrectionis, odorem Ecclesiae, communis charitatis unguentum; et ita progrediens pauperi dabis.
PL 15, 1676Aあなたも、恩寵を望むなら、愛を増せ。イエスの体に、復活への信仰、教会の香り、共通の愛の香油を注げ。そうして進んでから、貧しい人に与えよ。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.29.2
Plus tibi pecunia illa proderit, si non tamquam affluentem tribuas, sed tamquam profuturam Christi nomine largiaris: si ita eam conferas pauperi, ut deferas Christo.
PL 15, 1676Aその金銭は、あふれる余剰として分け与えるのでなく、益となるべきものとして、キリストの名によって施すなら、あなたにより益となる。貧しい人に渡すとき、同時にキリストに差し出すように渡すなら。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.29.3
Non ergo juxta litteram tantummodo accipias superfusum capiti unguentum: littera enim occidit (II Cor. III, 6) ; sed secundum spiritum, quia spiritus vita est.
PL 15, 1676Bそれゆえ、頭に注がれた香油を、字義どおりにのみ受け取ってはならない。「文字は殺す」(二コリント3:6)からである。霊に従って受け取れ。霊は生命だからである。