Expositio Evangelii secundum Lucam 7.172.1
Nonnulli tamen ficum istam per allegoriam non Synagogae, sed malitiae improbitatisque figuram putant; hi tamen in nullo distant, nisi quod pro specie genus eligunt.
PL 15, 1744Cしかし、一部の者は、このイチジクを寓意によって会堂ではなく、悪意と邪悪の象りとみなす。だが彼らは、種の代わりに類を選ぶという点を除いて、何も違わない。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.172.2
Id autem cavere se dicunt, quia Dominus dixit ad ficum: Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum (Matth. XXI, 19) ; cum utique plurimos ex Judaeis credidisse, et credituros esse noverimus.
PL 15, 1744C彼らがこの解釈を避けるのだと言うのは、主がイチジクに向かって「汝から実が永遠に決して生じないように」と言ったからである(マタイ21:19)。しかし我々は、ユダヤ人のうちからきわめて多くの者が信じたこと、そしてこれからも信じるであろうことを知っている。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.172.3
Sed qui credit, non Synagogae jam fructus est, sed Ecclesiae: nec ex Synagoga nascitur, qui renascitur in Ecclesia: Sicut enim sunt qui ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis; si enim ex nobis essent, nobiscum mansissent (I Joan. II, 19) : sic de iis qui ex Judaeis credunt, dicimus quia si ex Synagoga essent, in Synagoga manerent: sed propterea exierunt de Synagoga, ut ex Synagoga non fuisse credantur.
PL 15, 1744Cしかし信じる者は、もはや会堂の実ではなく、教会の実である。教会において再び生まれる者は、会堂から生まれるのではない。「我々のうちから出て行った者たちがいるが、彼らは我々に属していなかった。我々に属していたなら、我々のもとにとどまっていたはずである」(一ヨハネ2:19)とあるように、ユダヤ人のうちから信じる者についても、我々は言う。もし会堂に属していたなら、会堂にとどまっていたはずである、と。だが彼らが会堂から出て行ったのは、会堂に属していなかったと信じられるためである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.172.4
Deinde pro malitia interveniret aliquis, et diceret excolendam ut fructum afferret; cum ideo venerit Dominus, ut semina improbitatis aboleret (I Joan. III, 5) .
PL 15, 1744Dそのうえ、誰かが悪意のために執り成して、実を結ぶように耕すべきだと言うことになろうが、主はまさに邪悪の種を取り除くために来たのである(一ヨハネ3:5)。