Expositio Evangelii secundum Lucam 7.12.1
Revelemus igitur nos faciem nostram; ut revelata facie gloriam Dei speculantes, in eamdem imaginem reformemur. Ascendamus in montem, deprecemur Dei Verbum; ut in specie et pulchritudine sua nobis appareat, et confortetur, et prospere procedat, et regnet.
PL 15, 1702Bそれゆえ我々は自分の顔の覆いを取ろう。覆いを取った顔で神の栄光を見つめながら、同じ像へと造り変えられるために。山に登ろう。神の言葉に祈り求めよう。その姿と美しさをもって我々に現れ、力づけられ、首尾よく進み、王として治めるように。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.12.2
Et haec enim mysteria sunt, et altius referuntur; etenim pro tua possibilitate aut minuitur tibi Verbum, aut crescit, ac nisi altioris prudentiae cacumen ascendas, non tibi apparet sapientia, non tibi apparet mysteriorum cognitio, non tibi apparet quanta sit gloria, quanta sit species in Dei Verbo: sed Dei Verbum quasi quodam apparet in corpore, non habens suam speciem, neque decorem, et apparet quasi homo in plaga, qui ferre possit infirmitates nostras: apparet tibi quasi quidam sermo natus ex homine, litterarum opertus involucris, virtute spiritus non refulgens.
PL 15, 1702Bこれらもまた奥義であり、より高いことに関わる。あなたの能力に応じて、あなたにとって言葉は小さくなり、あるいは大きくなるからである。より高い思慮の頂に登らなければ、あなたには知恵は現れず、奥義の認識は現れず、神の言葉にどれほどの栄光、どれほどの美しさがあるかも現れない。かえって神の言葉は、いわば何らかの体において現れ、自らの姿も麗しさももたず、傷を受けた人、我々の弱さを担うことのできる人のように現れる。あなたには、人から生まれたいわば一つの言説、文字の覆いに包まれ、霊の力によって輝かない言説のように現れる。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.12.3
Sed si dum hominem consideras, de Virgine credas esse generatum, et paulatim aspiret fides, quod de spiritu Dei natus sit, incipis montem ascendere.
PL 15, 1702Cしかし、あなたが人間を見つめながら、〔その人が〕おとめから生まれたと信じ、さらに、神の霊から生まれたという信仰が次第に息づくなら、あなたは山に登り始める。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.12.4
Si in cruce positum triumphantem de morte videas, non peremptum: si videas quod terra tremuit, sol refugit, tenebrae offusae sunt oculis perfidorum, monumenta aperta sunt, mortui surrexerunt; ut esset indicio quia gentilis populus qui mortuus erat Deo, tamquam reseratis sui corporis tumulis, infuso crucis lumine resurrexit: si hoc videas mysterium, in excelsum ascendisti montem, alteram Verbi gloriam cernis.
PL 15, 1702C十字架の上に置かれた彼が、殺されたのではなく、死に打ち勝って凱旋しているのをあなたが見るなら。地が震え、太陽が退き、闇が不信の者たちの目に注がれ、墓が開き、死者たちが復活したことを見るなら。それは、神に対して死んでいた異邦人の民が、いわば自らの体の墓を開かれ、注がれた十字架の光によって復活したことの徴となるためであった。この奥義を見るなら、あなたは高き山に登ったのであり、言葉のもう一つの栄光を見分けているのである。