Expositio Evangelii secundum Lucam 4.38.1
Dives ille, qui tentationem non sensit in saeculo, in poenis est apud inferos: pauper ille Lazarus qui ita paupertate morboque afflictus est et attritus, ut vibices ejus a canibus lamberentur, vitae istius labore miserabilis, coronam gloriae quaesivit aeternae (Luc. XVI, 22) .
PL 15, 1623Bあの金持ちは、世にあって誘惑を感じなかったので、冥界で刑罰の中にいる。あの貧しいラザロは、貧しさと病に苦しめられ、すり減らされ、その傷痕を犬たちになめられるほどで、この生の労苦のゆえに憐れむべき者であったが、永遠の栄光の冠を求めた(ルカ16:22)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 4.38.2
Multae enim tribulationes, non quorumcumque, sed justorum (Psal. XXXIII, 20) . Denique quos diligit Dominus, saepe castigat (Hebr. XII, 6) . Petrus tentatus est, ut negaret: negavit, ut fleret (Luc. XXII, 57 et seq.) . Et quid de caeteris dicam?
PL 15, 1623C実に、苦難が多いのは、誰彼にでもではなく、義人たちにである(詩篇33:20)。また、「主は、愛する者をしばしば懲らす」(ヘブライ12:6)。ペトロは試みられて否認した。泣くために否認したのである(ルカ22:57以下)。ほかの者たちについて何を言おうか。
Expositio Evangelii secundum Lucam 4.38.3
Nempe Job erat probatus Deo: sed licet probatus erat; victor tamen non erat (Job. I, 12, et II, 6) . Probata erat devotio; virtutis tamen praemium non habebat. Et ideo tentandus offertur, ut gloriosior redderetur.
PL 15, 1623Cヨブは確かに神に認められていた。だが、認められてはいても、勝利者ではなかった(ヨブ記1:12、2:6)。献身は認められていたが、徳の報いはまだ持っていなかった。それゆえ、彼は、より栄光あるものとなるために、誘惑にさらされるべき者として差し出される。