ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VII, Caput LXVI 第7巻 第LXVI章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1716C · 4 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.66.1

1

Parvulum ergo accipiamus, qui se exaltare non noverit, et phaleratis sermonibus artem suae jactare prudentiae, quod philosophi plerique faciunt.

PL 15, 1716C

それゆえ、幼子とは、自らを高めることを知らず、飾り立てた言葉で自分の知恵の技を誇ることを知らない者と解しよう。哲学者の多くがそうしていることである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.66.2

2

Parvulus erat qui dixit: Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me (Psal. CXXX, 1) .

PL 15, 1716C

幼子であったのは、こう言った者である。「主よ、私の心は高ぶらず、私の目は驕らず、私は大いなること、私に過ぎた驚くべきことの中を歩まなかった」(詩篇130:1)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.66.3

3

Et ut scires parvulum hunc non aetate, non sensu fuisse, sed humilitate sua, et quadam declinatione jactantiae, addidit: Sed exaltavi animam meam (Ibid., 2) . Vides quam excelsus fuerit hic parvulus, quanto virtutum sublimis vertice?

PL 15, 1716D

そして、この幼子が年齢や知力によってではなく、自らの謙遜と、ある種の誇りからの退きによって幼子であったことをあなたが知るように、彼は付け加えた。「かえって私は自分の魂を高めた」(詩篇130:2)。あなたは、この幼子がいかに高かったか、どれほどの徳の頂によって崇高であったかを見ているか。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.66.4

4

Tales nos parvulos vult esse Apostolus, cum dicit: Si quis videtur sapiens esse inter vos in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens; sapientia enim hujus saeculi stultitia est apud Deum (I Cor. III, 18 et 19) .

PL 15, 1716D

使徒は、我々がそのような幼子であることを望んで言う。「もし誰かが、汝らのうちでこの世において賢いと見えるなら、賢くなるために愚かになれ。この世の知恵は、神のもとでは愚かさだからである」(一コリント3:18–19)。