Expositio Evangelii secundum Lucam 8.67.1
Ratio evidens exemplis non eget, tamen vel auctoritatem sequimini Scripturarum; scriptum est enim: Dominus judex bonus domui Israel (Esai. XXXIII, 22) . De Filio, an de Patre dicit? Sed Pater non judicat quemquam; quia omne judicium dedit Filio (Joan. V, 22) .
PL 15, 1785D理が明白であれば例は要しないが、それでも諸君は聖典の権威に従え。「主はイスラエルの家にとって善き裁き主である」(イザヤ33:22)と書かれているからである。子について言うのか、父について言うのか。だが「父は誰をも裁かず、すべての裁きを子に与えた」(ヨハネ5:22)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 8.67.2
Ergo Dominus bonus Filius. Accipe aliud: Trinitatem utique confitentur qui ad baptismum veniunt; quia baptizantur in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, ergo et Patri et Filio et Spiritui sancto confitentur.
PL 15, 1785Dそれゆえ善き主とは子である。もう一つの点を受け取れ。洗礼に来る者は当然三位一体を告白する。父と子と聖なる霊の名によって洗礼を受けるのだから、父にも子にも聖なる霊にも告白するのである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 8.67.3
Cum ergo dicitur: Confitemini Domino, quoniam bonus (Ps. CXXXV, 1) , bonus utique Pater, bonus et Filius, bonus et Spiritus sanctus, sed Deus unus est; quia bonus Dominus exspectantibus eum (Thren. III, 25) . An non bonus qui bona tribuit animae quaerenti eum?
PL 15, 1786Aしたがって「主に告白せよ、主は善いからである」(詩篇135:1)と言われるとき、父は善く、子も善く、聖なる霊も善いが、神は唯一である。「主は、彼を待ち望む者に善い」(哀歌3:25)からである。自分を求める魂に善いものを授ける者は、善くないというのか。
Expositio Evangelii secundum Lucam 8.67.4
An non bonus, Qui satiat in bonis animam tuam (Ps. CII, 5) ? An non bonus, qui ait: Ego sum pastor bonus (Joan. X, 11) ?.
PL 15, 1786A「汝の魂を善いもので満たす者」(詩篇102:5)は、善くないというのか。「私は善い牧者である」(ヨハネ10:11)と言う者は、善くないというのか。