Expositio Evangelii secundum Lucam 8.18.1
(Vers. 24.) Inter hunc igitur divitem et pauperem chaos magnum est; quia post mortem nequeunt merita mutari, eoque in inferno dives inducitur, cupiens aliquid de paupere spiritus, refrigerantis haurire; aqua enim refectio est animae in doloribus constitutae, de qua dicit Esaias: Et saliet aqua cum delectatione de fontibus salutaris (Esai. XII, 3) .
PL 15, 1770C(第24節)それゆえ、この金持ちと貧しい者との間には、大きな淵がある。死んだのちには功績を変えることができないからであり、そのために金持ちは冥界に導かれて、涼を与える霊の何かを、貧しい者から汲み取りたいと願う。水は、苦痛のうちに置かれた魂の癒しだからである。これについてイザヤは言う。「水が、救いの泉から喜びをもってほとばしる」(イザヤ12:3)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 8.18.2
Cur autem cruciatur ante judicium? Quia luxurioso carere deliciis poena est. Nam et Dominus dicit: Ibi erit fletus et stridor dentium; cum videritis Abraham, Isaac, et Jacob, et omnes prophetas in regno coelorum (Luc. XIII, 28) .
PL 15, 1770Cでは、なぜ裁きの前に苦しめられるのか。放縦な者にとっては、快楽を欠くことが刑罰だからである。実に主も言う。「そこには泣くことと歯ぎしりがある。汝らが、アブラハム、イサク、ヤコブ、またすべての預言者が天の国にいるのを見るときである」(ルカ13:28)。