ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber I, Caput IV 第1巻 第IV章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1534B · 4 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.4.1

1

Quod enim redundat, nulli deficit: et de completo nemo dubitat, cum fidem effectus adstruat, exitus prodat. Itaque Evangelium completum est, et redundat omnibus per universum orbem fidelibus, et mentes omnium rigat, animumque confirmat.

PL 15, 1534B

あふれるものは誰にも欠けず、成就したものについては誰も疑わない。結果が信を裏付け、成り行きが示すからである。それゆえ福音書は成就しており、全世界のすべての信じる者にあふれ、すべての人の精神を潤し、心を堅くする。

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.4.2

2

Ergo fundatus in petra, et qui omnem fidei sumpserit plenitudinem, firmamentumque constantiae, recte dicit: Quae in nobis completae sunt; quoniam non signis et prodigiis, sed verbo vera et falsa discriminant, qui salutaria Domini gesta describunt, vel qui animum mirabilibus ejus intendunt.

PL 15, 1534C

それゆえ、岩の上に据えられ、信仰のあらゆる充満と不動の堅固さを受けた者は、正しく言う、「我々のうちに成就された」と。主の救いをもたらす行いを記す者、あるいはその驚くべき業に心を向ける者は、しるしや不思議によってではなく、言葉によって真と偽を見分けるからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.4.3

3

Quid enim tam rationabile, quam ut credas, quod legis ea gesta quae supra hominem sunt, potioris esse naturae; at vero cum legis ea quae sunt moralia, suscepti credas esse corporis passiones?

PL 15, 1535A

実に、人を超える行いを読むときは、それがより優れた本性のものだとあなたが信じ、道徳的なことを読むときは、受けた体の情念であるとあなたが信じるほど、理に適ったことが何かあろうか。

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.4.4

4

Ita verbo atque ratione, non signis fides nostra fundatur. (Vers. 2.) Sicut tradiderunt, inquit, nobis qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt Verbi.

PL 15, 1535A

こうして、我々の信仰は、しるしによってではなく、言葉と理によって据えられる。(第2節)「初めから自ら見た者、言葉の奉仕者であった者たちが、我々に伝えたとおり」と彼は言う。