Expositio Evangelii secundum Lucam 7.164.1
Nec illud alienum quod Adam atque Eva, primi illi nostri ut generis ita erroris parentes, qui hujus arboris texere se foliis (Gen. III, 7) , paradisi exsules esse meruerunt: cum Domini deambulantis praesentiam transgressionis suae conscii declinarent; ut significarent futurum quod ultimis temporibus populus Judaeorum sub Domini Salvatoris adventu, qui eos vocaturus advenit, exutum se virtutibus per diaboli tentamenta cognoscens, et intecta conscientiae probra formidans, a religione devius, praevaricatione confusus, esset a Domino recessurus, verborum fluentium velut foliorum velaminibus adopertus pudenda gestorum.
PL 15, 1742Cアダムとエバ──我々の類の最初の親であり、同時に誤りの最初の親でもあった二人──が、この木の葉で身を覆い(創世記3:7)、楽園から追われる者となるに値したことも、これと無縁ではない。主が歩き回っているその臨在を、二人は自分の違反を自覚して避けたのである。それは、終わりの時にユダヤ人の民がどうなるかを示すためであった。すなわち、救い主である主の到来──主は彼らを呼ぶために来た──のもとで、悪魔の誘惑によって自分が徳を剥ぎ取られたことを悟り、良心の覆われていない恥辱を恐れ、宗教から逸れ、背反に恥じ入って、主から退くことになるのである。流れるような言葉という、いわば葉の覆いに、行いの恥部を包み隠しながら。