ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VII, Caput CXXXIV 第7巻 第CXXXIV章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1734B · 4 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.134.1

1

(Vers. 51-53.) Putatis quod pacem veni dare in terram? Non dico vobis, sed separationem. Erunt autem ex hoc quinque in domo una divisi, tres in duos, et duo in tres dividentur.

PL 15, 1734B

(第51–53節)「汝らは、私が地に平和を与えに来たと思うか。汝らに言う、そうではない、むしろ分裂である。今から後、一つの家の五人が分かれる。三人は二人に対して、二人は三人に対して分かれる」。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.134.2

2

Pater in filium, et filius in patrem dividentur: mater in filiam, et filia in matrem: socrus in nurum suam, et nurus in socrum suam.

PL 15, 1734B

「父は子に対して、子は父に対して分かれ、母は娘に対して、娘は母に対して、しゅうとめは嫁に対して、嫁はしゅうとめに対して分かれる」。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.134.3

3

Cum in omnibus fere Evangelicis locis spiritualis intellectus operetur; tamen in praesenti maxime ne quem duritia nudae expositionis offendat, spiritali altitudine sensus series temperanda est: praesertim cum sacrosancta religio moralibus disciplinis, et mitibus pietatis exemplis etiam fidei exsules ad reverentiam tamen sui clementer invitet; ut praevia fidei disciplina mansuetudine sui superstitionum dura dissolvat, et obnoxias erroribus mentes cogat etiam fide credere, quas potuit pietate mulcere.

PL 15, 1734C

福音書のほぼすべての箇所で霊的な理解が働くとはいえ、この箇所ではとりわけ、むき出しの講解の硬さが誰もつまずかせないよう、意味の霊的な高みによって筋を和らげねばならない。ことに、聖なる宗教は、道徳の教えと敬虔の穏やかな手本によって、信仰から遠ざかっている者たちをさえ、自らへの畏敬へと穏やかに招く。信仰に先立つ教えが、その穏やかさによって迷信の硬さを解き、誤りに縛られた精神を――敬虔によって和らげることができたのだから――信仰によってさえ信じさせるようにするためである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.134.4

4

Etenim cum fidei alta pectoribus non capiuntur infirmis, per ea quae praecepta sunt, ea quae veneranda sunt, aestimantur; ut justa de justo, sancta de sancto bonorum suorum bonum testentur auctore.

PL 15, 1734C

実に、信仰の高みが弱い胸には収まらないとき、命じられたことによって、敬うべきものが推し量られる。義なるものが義なる者から、聖なるものが聖なる者から出て、自らの善の善き創始者を証しするためである。