ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VIII, Caput LXXVII 第8巻 第LXXVII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1789A · 4 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.77.1

1

Dabisne aliis? Quid si tibi objiciant: Vade, prius matrem tuam pasce. Nam et si pauperes sunt; impiam tamen non quaerunt collationem.

PL 15, 1789A

あなたは他人に与えるのか。もし彼らが、あなたに「行け、まず自分の母を養え」と言い返したら、どうするのか。彼らは貧しい者であっても、不敬虔な供出は求めないからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.77.2

2

Nonne audisti supra quia dives ille in bysso et purpura recubans, cujus de mensa micas Lazarus colligebat, poenis cruciatur aeternis qui pauperi non impartivit alimenta (Luc. XVI, 19 et seq.) ? Si non donare extraneis grave est, quanto gravius excludere parentes?

PL 15, 1789B

あなたは先に聞かなかったか。麻布と紫の衣をまとって横たわり、その食卓からラザロがパン屑を拾っていたあの金持ちが、貧しい者に食物を分け与えなかったために、永遠の刑罰で苦しめられていることを(ルカ16:19以下)。他人に与えないことが重い罪なら、親を締め出すことはどれほど重いか。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.77.3

3

Sed dicis te quod eras parentibus collaturus, Ecclesiae malle conferre. Non quaerit donum Deus de fame parentum.

PL 15, 1789B

だが、あなたは、親に与えようとしていたものを、教会に献げるほうがよいと言う。神は、親の飢えから出た贈り物を求めはしない。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.77.4

4

Unde reprehendentibus Judaeis quia discipuli Domini manus non lavarent, respondit Jesus: Quicumque dixerit: Munus quodcumque est ex me, tibi proderit, non honorificabit patrem aut matrem (Matth. XV, 5 et 6) .

PL 15, 1789B

それゆえ、主の弟子たちが手を洗わないと、ユダヤ人たちが非難したとき、イエスは答えた。「誰であれ、『私から出るものは何であれ供え物であり、汝に益となる』と言う者は、父または母を敬わない」(マタイ15:5–6)。