Expositio Evangelii secundum Lucam 6.101.1
Sed videamus cur secundum Matthaeum reperiamus admonitos discipulos, ne cui dicerent quod ipse sit Christus: hic autem scriptum sit increpatos esse, ne cui dicerent quod esset multa passurus et resurrecturus (Matth. XVI, 20) .
PL 15, 1695Cだが、マタイによる福音書では、弟子たちは、自分がキリストであることを誰にも言うなと戒められたのに、ここでは、多くの苦しみを受け復活することになると誰にも言わぬよう叱られたと書かれている(マタイ16:20)。その理由を見よう。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.101.2
Videtis quod in uno Christi nomine omnia sint. Ipse est enim Christus qui natus est ex Virgine, ipse est qui mirabilia fecit in populo, ipse qui mortuus est pro peccatis nostris, et resurrexit a mortuis. Unum horum si retraxeris, retraxisti salutem tuam.
PL 15, 1695C諸君は、キリストという一つの名のうちにすべてがあると見る。おとめから生まれたのはキリストその人であり、民のあいだで驚くべき業を行ったのも、我々の罪のために死に、死者の中から復活したのも、キリストその人である。これらのうち一つでも取り去るなら、あなたは自らの救いを取り去ったのである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.101.3
Nam etiam haeretici habere sibi Christum videntur; nemo enim Christi nomen negat: sed negat Christum, qui non omnia quae Christi sunt, confitetur.
PL 15, 1695C異端者たちも、キリストを自分のものとしているように見える。キリストの名を否定する者は誰もいないからである。しかし、キリストに属することをすべて告白しない者は、キリストを否定している。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.101.4
Multis igitur ex causis jubet tacere discipulos; ut fallat principem mundi, ut declinet jactantiam, doceat humilitatem; simul ne rudes et imperfecti adhuc discipuli maximae praedicationis molibus opprimantur.
PL 15, 1695Cそれゆえ、キリストは多くの理由から弟子たちに黙るよう命じる。世の君を欺くため、誇りを避けるため、謙遜を教えるため、また同時に、まだ未熟で不完全な弟子たちが、最大の宣教の重荷に押しつぶされないためである。