Expositio Evangelii secundum Lucam prol.5.1
Ergo omnem quem mundana sibi prudentia falso vindicat principatum, sapientia vere possidet spiritalis: praesertim cum, audacius ut aliquid usurpemus, ipsa fides nostra, ipsum mysterium Trinitatis sine hac triplici sapientia esse non possit; nisi credamus et illum naturaliter Patrem, qui nobis genuit Redemptorem: et illum ethicum Filium, qui Patri usque ad mortem secundum hominem obediens, nos redemit: et illum rationabilem Spiritum, qui rationem colendae divinitatis, et vitae regendae, humanis pectoribus infudit.
PL 15, 1531Aそれゆえ、この世の思慮が偽って己のものと主張するあらゆる首位を、霊的な知恵は真に所有する。ことに、我々がやや大胆に何かを言い立てるならば、我々の信仰そのもの、三位一体の奥義そのものが、この三重の知恵なしには成り立ち得ない。我々が、我々のために贖い主を生んだあの者を自然的な父として、人間に即して死に至るまで父に従順で我々を贖ったあの者を倫理的な子として、神性を礼拝する理と生を治める理を人の胸に注いだあの者を理性的な霊として、信じるのでなければ。
Expositio Evangelii secundum Lucam prol.5.2
Nec quisquam putet nos potestatis aut virtutis fecisse distantiam, cum haec calumnia etiam Paulum possit incessere.
PL 15, 1531Bまた、誰も、我々が権能あるいは力の隔たりを設けたと思ってはならない。この中傷はパウロにも及び得るからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam prol.5.3
Neque enim distantiam fecit ille, cum dixit, Divisiones gratiarum sunt, idem autem Spiritus: et divisiones ministeriorum sunt, idem autem Dominus: et divisiones operationum sunt, idem autem Deus, qui operatur omnia in omnibus (I Cor. XII, 4-6) .
PL 15, 1531B彼は隔たりを設けなかった。「恩寵の分与は様々であるが、霊は同じである。務めの分与は様々であるが、主は同じである。働きの分与は様々であるが、神は同じであり、すべての人においてすべてのことを働かせる」と言うときに(一コリント12:4–6)。
Expositio Evangelii secundum Lucam prol.5.4
Operatur enim omnia, et in omnibus Filius, sicut habes alibi, quia Omnia et in omnibus Christus (Coloss. III, 11) . Operatur et Spiritus sanctus, quia Omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII, 11) .
PL 15, 1531B子もまた、すべてのことをすべての人において働かせる。あなたが別の箇所で見るとおり、「すべてであり、すべてのうちにあるのはキリストである」(コロサイ3:11)。聖なる霊もまた働かせる。「一つの同じ霊が、すべてのことを働かせ、望むままに各人に分け与える」(一コリント12:11)からである。
Expositio Evangelii secundum Lucam prol.5.5
Nulla ergo operationum distantia, nulla discretio est, ubi vel in Patre, vel in Filio, vel in Spiritu sancto, nulli secunda plenitudo virtutis est.
PL 15, 1531Bそれゆえ、父においても、子においても、聖なる霊においても、誰にも力の充満が二次的でない以上、働きにおける隔たりも区別もない。