Expositio Evangelii secundum Lucam 1.44.1
Et quid mirum de hominibus, si pecudes quoque muto quodam opere loquuntur generandi sibi studium, non desiderium esse coeundi?
PL 15, 1551Bそして、人間について何が不思議であろうか。家畜までもが、ある無言の働きによって、自分たちにあるのは子をなす熱意であって、交わりへの欲求ではないと語っているのに。
Expositio Evangelii secundum Lucam 1.44.2
Siquidem ubi semel gravem alvum sibi senserint et genitali arvo semen receptum, jam nec concubitu indulgent, nec lasciviam amantis, sed curam parentis assumunt. At vero homines nec conceptis, nec Deo parcunt: illos contaminant, hunc exasperant.
PL 15, 1551B実際、家畜は、いったん自らの腹が重くなり、生殖の畑に種が受け入れられたと感じると、もはや交尾に身を委ねず、愛する者の放縦ではなく、親の世話を引き受ける。ところが人間は、宿った者らをも神をも容赦しない。前者を汚し、後者を怒らせる。
Expositio Evangelii secundum Lucam 1.44.3
Priusquam te inquit, formarem in utero, novi te: et in vulva matris sanctificavi te (Jerem. I, 5) . Ad cohibendam petulantiam tuam, manus quasdam tui Auctoris in utero hominem formantis advertis. Ille operatur, et tu sacri uteri secretum incestas libidine?
PL 15, 1551B「汝を胎に形づくる前に」と彼は言う、「私は汝を知り、母の胎にあるうちに汝を聖別した」(エレミヤ1:5)。あなたの放縦を抑えるために、あなたは、胎内で人を形づくる、あなたの創造者の手のようなものに気づく。かの者が働いているのに、あなたは聖なる胎の秘められた所を情欲で汚すのか。
Expositio Evangelii secundum Lucam 1.44.4
Vel pecudem imitare, vel Deum verere. Et quid de pecudibus loquor? Terra ipsa a generandi opere saepe requiescit: et si impatienti hominum studio jactis frequenter seminibus occupetur, impudentiam multat agricolae, et fecunditatem sterilitate commutat.
PL 15, 1552A家畜を見ならえ、さもなくば神を畏れよ。いや、家畜について何を言うのか。地そのものでさえ、しばしば生み出す働きから休む。もし人間の我慢ならぬ熱意によって、しばしば種がまかれて占められるなら、耕す者の恥知らずを罰し、豊かな実りを不毛と取り替える。
Expositio Evangelii secundum Lucam 1.44.5
Ita quidam in ipsis elementis, ac pecudibus ab usu non cessare generandi, naturae pudor est.
PL 15, 1552Aかくして、いわば元素においても家畜においても、生殖の営みをやめないことは、自然の恥じるところである。