Expositio Evangelii secundum Lucam 4.77.1
(Vers. 6, 7.) Rumpuntur retia, nec labitur piscis. Vocantur ad adjumentum socii, qui erant in alia navi. Quae est illa alia navis, nisi forte Judaea, ex qua Joannes et Jacobus eliguntur? Facta est, enim Judaea sanctificatio ejus (Psal. CXIII, 2) .
PL 15, 1635A(第6、7節)「網は破れるが、魚は逃げ落ちない。もう一つの舟にいた仲間が、助けのために呼ばれる」。そのもう一つの舟とは、ヨハネとヤコブがそこから選ばれたユダヤでなくて、何であろうか。「ユダヤは彼の聖別となった」からである(詩篇113:2)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 4.77.2
Hi igitur de Synagoga ad navem Petri, hoc est, ad Ecclesiam convenerunt; ut implerent ambas naviculas. Omnes enim in nomine Jesu genu flectunt, sive Judaeus, sive Graecus: Omnia et in omnibus Christus (Coloss. III, 11) .
PL 15, 1635Aそれゆえ、彼らは会堂から、ペトロの舟、すなわち教会へ集まり、二艘の小舟を満たした。ユダヤ人もギリシア人も、すべての者がイエスの名において膝をかがめるからである。「すべてであり、すべてのうちにあるのはキリストである」(コロサイ3:11)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 4.77.3
Sed mihi cumulus iste suspectus est, ne plenitudine sui naves pene mergantur; oportet enim et haereses esse, ut probentur boni.
PL 15, 1635Aしかし私には、この満杯が疑わしい。充満のために舟がほとんど沈みかけはしないかと。善い者たちが試されるためには、異端もなければならないからである。