Expositio Evangelii secundum Lucam 7.186.1
In quorum sinus, et quosdam disputationum recessus, qui eramus longe, nos scilicet ex nationibus congregati, quos diu per inane mundi procella et turbo nequitiae spiritalis agitabat, assumptis virtutum remigiis advolamus; ut nos umbra sanctorum ab istius mundi ardore defendat, certae stationis jam securitate vernantes: eo quod anima nostra gravibus ante, sicut illa mulier, inclinata peccatis, ut passer erepta de laqueo venantium in ramos Domini montesque migravit.
PL 15, 1748D遠くにいた我々、すなわち諸民族から集められ、長いあいだ世の虚空を通じて嵐と霊的な邪悪の旋風に翻弄されてきた我々は、徳という櫂を取って、彼らの懐へ、また議論のいくつかの奥まった所へと飛んでゆく。それは、聖なる者たちの陰がこの世の熱から我々を守り、確かな停泊の安全のうちに、我々が今や春のように萌えるためである。我々の魂は、以前は重い罪のために、あの女のように身をかがめていたが、狩人たちの罠から救い出されたスズメのように、主の枝と山々へと移ったからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.186.2
Itaque ante superfluis observationibus vani, et inani levitate volitantes, nunc jam per fidem Christi soluti manus, et liberi a vinculis sabbatorum, bonis operibus intendimus: et in ipsis epulis libertatem habemus, intemperantiam excludimus; ne liberi a Lege, cupiditatibus serviamus: Lex enim ligavit sibi, ut absolveret cupiditatibus.
PL 15, 1749Aそれゆえ、以前は余計な遵守にとらわれて虚しく、むなしい軽さで飛び回っていた我々は、今やキリストの信仰によって手を解かれ、安息日の縄目から自由になって、善い業に励む。宴においても自由を持ち、無節制を締め出す。律法から自由な者として欲望に仕えることのないようにである。律法は、欲望から解き放つために、〔我々を〕自らに縛ったのである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.186.3
Gratia quae minorem abstulit servitutem, multo graviora praecepit. Omnia nobis licent, sed non omnia expediunt (I Cor. X, 22) ; grave est enim potestate uti, ut sub potestatem recidas. Desiste esse sub Lege, ut virtute supra Legem sis.
PL 15, 1749Aより小さな隷属を取り去った恩寵は、はるかに重い戒めを命じた。「すべてのことは我々に許されているが、すべてが益になるわけではない」(一コリント10:22)。実に、権能を用いて、かえって権能のもとに落ち込むのは重いことである。律法のもとにあることをやめよ。それは、徳によって律法の上に立つためである。