Expositio Evangelii secundum Lucam 2.27.1
Quaecumque igitur talis esse potuerit anima, magnificat Dominum, sicut anima Mariae magnificavit Dominum, et exsultavit spiritus ejus in Deo salutari.
PL 15, 1562Aそれゆえ、そのような魂でありえた魂はみな、主をあがめる。マリアの魂が主をあがめ、その霊が救い主なる神のうちで喜びおどったとおりである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.27.2
Magnificatur enim Dominus, sicut et alibi legis: Magnificate Dominum mecum (Psal. XXXIII, 44) ; non quod Domino aliquid humana voce possit adjungi, sed quia magnificatur in nobis.
PL 15, 1562Aじっさい主はあがめられる。あなたは別の箇所でもこう読む。「私とともに主をあがめよ」(詩篇33:44〔底本は「44」。「4」の誤りと見る〕)。人の声によって主に何かが付け加えられうるからではなく、主が我々のうちであがめられるからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.27.3
Imago enim Dei Christus est; et ideo si quid justum fecerit anima aut religiosum, illam imaginem Dei, ad cujus est similitudinem creata, magnificat.
PL 15, 1562Aキリストは神の像だからである。それゆえ、魂が何か正しいこと、あるいは敬虔なことを行うなら、自らがそれに似せて造られた神の像をあがめるのである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.27.4
Et ideo dum magnificat eum, magnitudinis ejus quadam participatione sublimior fit; ut illam imaginem splendido bonorum colore factorum, et quadam aemulatione virtutis in se videatur exprimere.
PL 15, 1562Aそれゆえ魂は、神をあがめるとき、神の偉大さにいくぶんあずかって、いっそう高められる。善き行いの輝かしい色彩と、徳へのある種の競い心によって、その像を自らのうちに写し出すと見えるほどである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.27.5
Magnificat autem anima Mariae Dominum, et exsultat spiritus ejus in Deo; eo quod et anima et spiritu Patri Filioque devota, unum Deum ex quo omnia, et unum Dominum per quem omnia, pio veneretur affectu.
PL 15, 1562Bマリアの魂は主をあがめ、その霊は神のうちで喜びおどる。魂においても霊においても父と子とに献身し、万物がそれから出る唯一の神と、万物がそれによる唯一の主とを、敬虔な心情をもって崇めるからである。