ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VIII, Caput LXVIII 第8巻 第LXVIII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1786A · 7 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.68.1

1

Sed putatis ideo Deum bonum; quia judicium non habet in quo est necessitas vindicandi. (Supra, num. 67) . Quamquam jam praemissum sit judicem bonum esse domui Israel, tamen alibi habes: Quam bonus Deus Israel rectis corde (Ps. LXXII, 1) !

PL 15, 1786A

しかし諸君は、神が善いとされるのは、報復の必要が生じるような裁きを持たないからだと考えている(上の第67番を見よ)。イスラエルの家にとって裁き主が善いことは、すでに先に述べたが、それでも別の箇所にはこうある。「イスラエルの神は、心の正しい者にとって何と善いことか」(詩篇72:1)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.68.2

2

De quo igitur putatis dictum, de Patre, an de Filio? Si de Patre, ergo non omnibus bonus. Cur igitur Filio derogatis?

PL 15, 1786A

では諸君は、これは誰について言われたと考えるのか。父についてか、子についてか。父についてなら、すべての人に善いわけではないことになる。ではなぜ諸君は子を貶めるのか。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.68.3

3

Si de Filio, ergo bonum Deum et Filium confitemini; ipse est enim Benedictus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae (Luc. I, 68) . Ipse est rex et Deus Israel, cui dicitur: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israel (Joan. I, 49) .

PL 15, 1786B

子についてなら、神である子も善いと諸君は告白することになる。実に子自身が「イスラエルの神は祝福される、その民を訪れ、贖いを行ったからである」(ルカ1:68)の者であり、「ラビ、汝は神の子、汝はイスラエルの王です」(ヨハネ1:49)と呼びかけられた、イスラエルの王にして神である。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.68.4

4

Sic igitur hic dicit: Quoniam tu bonum me non potes sentire qui tentas, quid me dicis bonum? Bonus quidem ego, sed Rectis corde, cui bonum esse ex natura suppetat, non ex versutia.

PL 15, 1786B

こうして彼はここでこう言う。「汝は試みる者であるから、私を善いと感じることができない。なぜ私を善いと言うのか」。確かに私は善いが、それは「心の正しい者」にとってであり、善くあることが狡智からでなく本性から備わっている者にとってである〔cui は単数で、「心の正しい者」(複数)と数が合わない。「善くあることが本性から備わっている」のは話し手であるキリストの側とも取れる。ひとまず「心の正しい者」にかかるものと解した〕。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.68.5

5

Bonus ergo Filius, Candor est enim lucis aeternae, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius (Sap. VII, 26) . Quomodo ergo non bonus, qui est imago bonitatis?

PL 15, 1786B

それゆえ子は善い。「それは永遠の光の輝きであり、神の威光の曇りなき鏡であり、その善性の似姿である」(知恵の書7:26)からである。では、善性の似姿である者が、どうして善くないことがあろうか。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.68.6

6

Sicut enim imago Dei Deus, sed unus Deus, ita et divinae imago bonitatis bona, sed una bonitas. Mihi certe utile est bonum Deum credere, quem meorum habiturus sum judicem delictorum. Illi viderint qui credere bonum nolunt.

PL 15, 1786B

実際、神の似姿は神であるが、神は唯一であるように、神の善性の似姿もまた善いが、善性は一つである。私にとっては、自分の罪の裁き主となる神を善いと信じることが、確かに益になる。善いと信じたくない者たちは、自分で何とでもするがよい。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.68.7

7

Itaque quia legisperitus est iste qui tentat, sicut in libro alio demonstratur, bene dixit: Nemo bonus, nisi Deus (Marc. X, 18) ; ut admoneret quia scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum (Deut. VI, 16) , sed magis confiteretur Domino, Quoniam bonus (Ps. CXXXV, 1) .

PL 15, 1786C

それゆえ、試みるこの者は、別の書に示されているとおり律法の専門家であるから、主が「神のほかに善い者はいない」(マルコ10:18)と言ったのは正しい。それは、「汝の主なる神を試みてはならない」(申命記6:16)と書かれていることを彼に思い出させ、むしろ「主は善いからである」(詩篇135:1)と主に告白させるためであった。