Expositio Evangelii secundum Lucam 8.95.1
Unus intra terram abscondisse se dicit, quod rationem quae ad imaginem et similitudinem Dei data est nobis, studio voluptatis obruit, et tamquam in foveam carnis abscondit. De aliis siletur, qui quasi prodigi debitores, quae acceperant, perdiderunt (Luc. XX, 10) .
PL 15, 1793B一人は、地の中に隠したと言う。それは、神の像と似姿に従って我々に与えられた理性を、快楽への熱心によって埋め、いわば肉の穴の中に隠したということである。他の者たちについては、語られない。彼らは、放蕩な債務者のように、受けたものを失った(ルカ20:10)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 8.95.2
In duobus illis pauci sunt, qui per duas vices ad cultores vineae destinati sunt: in reliquis omnes Judaei (Matth. XXIV, 18) .
PL 15, 1794Aあの二人のうちには、二度にわたってブドウ園の農夫のもとに遣わされた少数の者がいる。残りの者たちのうちには、すべてのユダヤ人がいる(マタイ24:18)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 8.95.3
Quam comparationem Matthaeus etiam nobis voluit aptare, quod similiter ut dives qui pecuniam suam non impartit pauperibus: ita etiam qui doctrinae suae gratiam non dividit imperitis, docere cum possit, haud mediocris reus est culpae (Lib. V de Fide, cap. 1) . De quo, quoniam in libris de Fide scriptis diximus, transcurrere melius fuerit.
PL 15, 1794Aマタイもまた、この比較を我々に当てはめようとした。すなわち、自分の金を貧しい者に分け与えない金持ちと同じく、教える力がありながら、自分の教えの恩寵を無知な者たちに分け与えない者も、並ならぬ咎の責めを負うということである(『信仰について』第5巻第1章)。これについては、『信仰について』と題して書いた書物で述べたので、先へ進むほうがよいであろう。