ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber I, Caput IX 第1巻 第IX章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1537B · 7 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.9.1

1

Est autem nonnumquam plus in intentione quam in actione, aut plus in actione, quam in intentione; ut in Evangelio cernimus inter sanctam Mariam, et Martham fuisse distantiam.

PL 15, 1537B

しかし時には、志向のほうが行為より多く、あるいは行為のほうが志向より多いことがある。福音書に、聖なるマリアとマルタの間に隔たりがあったのを、我々は見る。

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.9.2

2

Alia enim Verbum audiebat: alia festinabat circa ministerium, quae stetit, et ait: Domine, non est tibi curae, quod dereliquit me soror mea solam ministrare. Dic ergo illi, ut me adjuvet. Et dixit illi Dominus: Martha, Martha . . .

PL 15, 1537B

一人は言葉を聞き、もう一人は奉仕のことで忙しくしていた。彼女は立って言った。「主よ、私の妹が私を一人きりで奉仕させておくのを、汝は気にかけないのか。それなら、私を手伝うよう彼女に言え」。そして主は彼女に言った。「マルタ、マルタ……」

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.9.3

3

Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea (Luc. X, 40-42) . Ergo in altera intentionis studium, in altera actionis ministerium redundabat: utrique tamen utriusque virtutis studium suppetebat.

PL 15, 1537B

「……マリアは最善の部分を選んだ。それは彼女から取り去られない」(ルカ10:40–42)。それゆえ、一方には志向の熱意が、他方には行為の奉仕があふれていた。それでも二人とも、双方の徳の熱意を十分に備えていた。

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.9.4

4

Siquidem et Martha, nisi audisset Verbum, ministerium non subiisset, cujus actio intentionis indicium est: et Maria tantum gratiae de utriusque retulit perfectione virtutis; ut ungeret pedes Jesu, et tergeret capillis, et totam domum suae fidei odore compleret (Joan. XII, 3) .

PL 15, 1537B

実に、マルタも、言葉を聞かなかったなら、奉仕に服さなかったであろうし、その行為は志向のしるしである。そしてマリアは、双方の徳の完成から、これほどの恩寵を得て、イエスの足に香油を塗り、髪で拭い、家全体を自分の信仰の香りで満たした(ヨハネ12:3)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.9.5

5

Est etiam nonnumquam maxima intentio, cassa actio; ut si medicinae animum aliquis intendat, et cum omnia medendi praecepta cognoverit, non exsequatur officia: atque ita fit ut quia cassa actio, cassa etiam intentio sit.

PL 15, 1537C

また時には、志向が最大でも行為が空虚なことがある。たとえば、医術に心を向ける者が、治療のすべての教えを知りながら、務めを果たさないような場合である。こうして、行為が空しいために、志向もまた空しくなる。

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.9.6

6

Est etiam in nonnullis uberior aliquando actio, exilior intentio; ut si quis baptismi salutaris sacramenta percipiat, et cognoscendis variarum virtutum praeceptis animum nolit intendere, fit plerumque ut per intentionis incuriam fructum actionis amittat.

PL 15, 1537C

また、ある人々には、時に行為がより豊かで、志向がより乏しいことがある。たとえば、救いの洗礼の秘跡を受けながら、さまざまな徳の教えを知ることに心を向けようとしない者は、志向への無頓着によって、行為の実りを失うことがしばしばある。

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.9.7

7

Ideo ergo utriusque virtutis plenitudo quaerenda est, quam consequi potuerunt apostoli, de quibus dicit: Qui ab initio viderunt, et ministri fuerunt Verbi; ut per id quod viderunt, divinae cognitionis intelligatur intentio: per id quod ministri fuerunt, eorum actio declaretur. (Vers. 3) . Visum est, inquit, et mihi.

PL 15, 1537C

それゆえ、双方の徳の充満が求められるべきである。使徒たちはこれを得ることができた。彼らについて〔福音書記者は〕言う、「初めから見た者、言葉の奉仕者であった者」と。見たことによって神的な認識の志向が理解され、奉仕者であったことによって彼らの行為が示されるのである。(第3節)「私にも見えた」と彼は言う。