ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VII, Caput CXCII 第7巻 第CXCII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1751A · 3 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.192.1

1

Fit ergo unum fermentum, quando caro non concupiscit adversus spiritum, nec spiritus adversus carnem: sed facta carnis mortificamus, et anima ex flatu Dei flatum vitae sumpsisse se conscia, saecularis necessitudinis contagia terrena declinat.

PL 15, 1751A

それゆえ、肉が霊に逆らって欲せず、霊も肉に逆らって〔欲し〕ず、我々が肉の行いを殺し、魂が、神の息から命の息を受けたと自覚して、世俗の縁故の地上的な汚れを避けるとき、一つのパン種となる。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.192.2

2

Unde et Apostolus non in carne, sed in spiritu ambulare nos praecipit: ut sanctificati per lavacrum regenerationis, veterem hominem cum suis desideriis exuentes, induti novum, qui secundum Christum creatur, non in vetustate litterae, sed in novitate spiritus gradiamur (Coloss. III, 9 et 10) ; quo possit nobis etiam resurrectionis tempore incorrupta corporis et animae et spiritus manere communio: et tunc omnia quae petimus, impetremus (Rom. VI, 4) .

PL 15, 1751A

そこから、使徒は、我々が肉においてではなく霊において歩むように命じる。それは、再生の洗いによって聖化され、古い人をその欲望とともに脱ぎ、キリストにならって創られた新しい人を着て、文字の古さにおいてではなく霊の新しさにおいて歩むためである(コロサイ3:9、10)。そうすれば、復活のときにも、体と魂と霊の損なわれない交わりが我々にとどまりうる。そのとき、我々は願うすべてのことを得るであろう(ローマ6:4)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.192.3

3

Quod plerisque videtur etiam Dominus significasse, dum dicit: Si duobus ex vobis convenerit, super terram, de omni re quamcumque petieritis, fiet vobis a Patre meo, qui in coelis est (Matth. XVIII, 19) .

PL 15, 1751B

これを、多くの者は、主も意味していたと考える。主がこう言うときである。「汝らのうち二人が地上で、求めるあらゆる事について心を合わせるなら、天にいる私の父から、それは汝らに成る」(マタイ18:19)。