Expositio Evangelii secundum Lucam 10.127.1
(Ibid.) Et hoc dicto, tradidit spiritum. Et bene tradidit, qui non invitus spiritum emisit. Denique Matthaeus ait: Emisit spiritum (Matth. XXVII, 50) ; quod enim emittitur, voluntarium est: quod amittitur, necessarium. Propterea addidit: Magna voce.
PL 15, 1835C(ルカ、同じ章)「こう言って、霊を引き渡した」。自ら引き渡したというのは適切である。彼は不本意にではなく霊を送り出したからである。実に、マタイは言う。「霊を送り出した」(マタイ27:50)。送り出されるものは自発的であり、失われるものは必然だからである。それゆえ彼は付け加えた。「大声で」。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.127.2
In quo vel professio gloriosa usque ad mortem se pro nostris descendisse peccatis (ergo nec ego erubescam fateri quod Christus non erubuit voce magna profiteri), vel evidens manifestatio contestantis Dei secessionem divinitatis et corporis.
PL 15, 1835Dこの点には、我々の罪のために死に至るまで降ったという栄光ある告白がある(それゆえ、キリストが大声で告白することを恥じなかったことを、私も告白することを恥じないであろう)。あるいは、神性と体との分離を証しする神の、明白な表明がある。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.127.3
Sic enim habes: Clamavit Jesus voce magna dicens: Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti (Matth. XXVII, 46) ? Clamavit homo divinitatis separatione moriturus.
PL 15, 1836Aあなたはこう読む。「イエスは大声で叫んで言った。『神よ、私の神よ、私を顧みよ。なぜ私を見捨てたのか』」(マタイ27:46)。人が、神性の分離によって死のうとして叫んだのである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.127.4
Nam cum divinitas mortis libera sit, utique mors esse non poterat, nisi vita discederet; quia vita divinitas est.
PL 15, 1836A神性は死から自由である以上、生命が去らなければ、死は起こりえなかったからである。生命とは神性だからである。