Expositio Evangelii secundum Lucam 10.173.1
Videtur enim separatim se istis undecim demonstrasse, sicut se Ammaoni et Cleophae seorsum jam vespere demonstraverat: et quemadmodum isti duo, ita etiam videntur illi undecim ad confirmandos reliquos convenire potuisse.
PL 15, 1847B実に彼は、この十一人に別に自らを示したように見える。すでに夕方に、アンマオン〔底本は Ammaoni。アンブロシウスはエマオの弟子の一人を一貫してアンマオンと呼ぶ。ミーニュの脚注は、地名エマオに由来する名とも解しうるとする〕とクレオパに離れて示したのと同様に。そして、この二人と同じように、あの十一人も、残りの者たちを固めるために集まりえたように見える。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.173.2
Denique et conturbati sunt, ut habes secundum Lucam; et ideo aperuit eis sensum, ut intelligerent ea quae scripta sunt. Hunc autem latius, illum succinctius scripsisse non dubium est. Quomodo enim soli Cephae visum dicerent, si ab omnibus erat visus?
PL 15, 1847B実に彼らは、あなたがルカによって読むとおり、動転した。それゆえ彼は、書かれていることを彼らが理解するように、彼らの理解力を開いた。この者〔ルカ〕がより詳しく、あの者〔ヨハネ〕がより簡潔に書いたことは疑いない。もし皆に見られていたのなら、どうして彼らは、ケファだけに見られたと言うだろうか。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.173.3
Sed sicut ex mulieribus Mariae, et alii Mariae Magdalenae; ita ex viris Petro visus est primo mane.
PL 15, 1847Cしかし、女たちのうちではマリアに、また別のマリア、マグダラのマリアに〔見られた〕ように、男たちのうちではペトロに、朝いちばんに見られた。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.173.4
Et Paulus sic ait: Tradidi enim vobis imprimis, quia Christus mortuus est secundum Scripturas, et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas, et visus est Cephae (I Cor. XV, 3 et seq.) .
PL 15, 1847Cまたパウロはこう言う。「私は汝らに、何よりもまず伝えた。キリストが聖書に従って死に、葬られ、聖書に従って三日目に復活し、ケファに現れたことを」(一コリント15:3以下)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.173.5
Et ideo Marcus specialiter inducit juvenem mandantem ut Petro et discipulis dicerent mulieres, quia surrexit Dominus (Marc. XVI, 5 et 7) .
PL 15, 1847Cだからマルコは、特に若者が、女たちに、ペトロと弟子たちに主が復活したと告げるよう命じているさまを描く(マルコ16:5、7)。