Expositio Evangelii secundum Lucam 7.116.1
Jam illud non dubium est, animae passerem comparari, cum legeris: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium (Psal. CXXIII, 7) . Et alibi: Quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montem sicut passer (Psal. X, 2) ?
PL 15, 1728B魂がスズメに比べられていることは、あなたが読んだとき、疑いえない。「我々の魂は、狩人たちの罠から、スズメのように逃れ出た」(詩篇123:7)。また別の箇所では、「汝らは私の魂に、どうして言うのか。『スズメのように山へ移れ』」(詩篇10:2)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.116.2
Ipsum quoque hominem legimus comparari passeri; quia scriptum est: Ego autem sicut passer singularis in aedificio (Psal. CI, 8); scilicet ex duobus passeribus in unum passerem, hoc est, spiritalis substantiae subtilitatem, concordantis utriusque alae compage formatus.
PL 15, 1728B人そのものもスズメに比べられていると、我々は読む。「私は建物の上の孤独なスズメのようである」(詩篇101:8)と書かれているからである。すなわち〔人は〕、二羽のスズメから一羽のスズメへ、つまり霊的な実体の精妙さへ、両方の翼がそろって合わさることによって形づくられたのである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.116.3
Ergo passer bonus est, cui volandi natura suppeditat. Est etiam malus passer, qui volandi usum terrenae vitio labis aboleverit: quales sunt isti passeres, qui dipondio veneunt.
PL 15, 1728Cそれゆえ、飛ぶ本性が備わるスズメは善いスズメである。しかし悪いスズメもいる。地上の汚れという欠陥によって、飛ぶ習いを失ったスズメであり、二アスで売られるあのスズメどもがそうである。