Expositio Evangelii secundum Lucam 6.87.1
Nec dubites vel quod in manibus ministrantium, vel in ore edentium crescat; quando ubique nostri operis testimonium ad firmamentum credulitatis adsciscitur.
PL 15, 1691C給仕する者たちの手の中で、あるいは食する者たちの口の中で増すことを疑ってはならない。信仰を堅固にするために、あらゆるところで我々の働きの証しが用いられるからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.87.2
Sic in nuptiis ex fontibus vina, ministris operantibus, colorantur, et ipsi qui impleverant hydrias aqua, vinum quod non detulerant, hauriebant (Joan. II, 5 et seq.) . Comprehende, si potes, tanta rerum miracula.
PL 15, 1691Cこうして婚礼では、泉からぶどう酒が、給仕たちの働きによって色づき、水で甕を満たした当人たちが、自分たちが運んだのではないぶどう酒を汲んだ(ヨハネ2:5以下)。これほどの事柄の奇跡を、できることなら悟れ。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.87.3
Hic edentibus populis crescunt suis fragmenta dispendiis, et de quinque panibus majores reliquiae quam summa est, colliguntur: illic in alienam speciem vertuntur elementa, nec suos patitur natura defectus, nec suos agnoscit ortus, usu tamen proprio recognoscit.
PL 15, 1691Dここでは、食する民によって砕片がその減りによって増え、五つのパンから、総数よりも大きな残りが集められる。そこでは、元素が別の姿に変えられ、本性は自らの欠けを被らず、自らの生まれも認めないが、自らに固有の用いによって再び自らを認める。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.87.4
Quin etiam melior est mutati vini natura quam nati; quia in arbitrio Creatoris est, et quos usus velit assignare naturis, et quas naturas impartire gignendis.
PL 15, 1691Dそれどころか、変えられたぶどう酒の本性は、生まれたぶどう酒の本性よりも善い。創造主の裁量には、どのような用いを諸々の本性に割り当てようと、またどのような本性を生まれるものに分け与えようと、委ねられているからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.87.5
Vide quantis operibus opus astruat: dum aquam minister infundit, odor transfusus inebriat, color mutatus informat, fidem quoque sapor haustus accumulat.
PL 15, 1691D見よ、いかに多くの業によって業を築くかを。給仕が水を注ぐあいだに、注がれた香りが酔わせ、変じた色が形を与え、口にした味が信仰をも積み増す。