Expositio Evangelii secundum Lucam 8.64.1
Uterque igitur populus et gentilis et Judaeus pompa quadam sermonis hujus exponitur, sed vehementior in Judaeos poena decernitur.
PL 15, 1784Cしたがって、異邦人もユダヤ人も、どちらの民も、この言葉のある種の見せびらかしによって説き明かされているが、ユダヤ人にはいっそう激しい刑罰が定められている。
Expositio Evangelii secundum Lucam 8.64.2
Gentilium enim memoria saeculi istius fluctibus obruetur, et coeno mundi hujus abolebitur, qui inter ea quae non sunt, esse voluerunt, et alienati a scientia Dei tamquam in profundum maris mersi sunt; at vero Judaei per patriarchas adsumpti, circumcisione signati, per Legem eruditi, non tamquam ignoti peribunt, sed tamquam sacrilegi punientur.
PL 15, 1784C異邦人については、その記憶は、この世の波に呑み込まれ、この世の泥に消し去られる。彼らは、存在しないものの間に存在することを望み、神の知識から遠ざけられて、海の深みに沈んだかのようである。しかしユダヤ人は、族長たちを通して迎えられ、割礼のしるしを押され、律法によって教えられたのだから、知られなかった者として滅びるのではなく、瀆神者として罰せられる。
Expositio Evangelii secundum Lucam 8.64.3
Etenim Atheniensibus ignotus Deus, in Judaea notus, sed non receptus (Act. XVII, 23) . Et ideo qui ignorat, ignorabitur; qui praevaricatur, damnabitur; nec ille exutus a culpa, qui suum nescivit auctorem, et ille exutio a venia, qui Dominum non recepit.
PL 15, 1784D実に、神はアテナイ人には知られず、ユダヤにおいては知られたが、受け入れられなかった(使徒言行録17:23)。それゆえ、知らない者は知られず、背反する者は罪に定められる。自らの造り主を知らなかった者も咎を免れはしないが、主を受け入れなかった者は赦しから外される〔底本は exutio。exutus と読む〕。
Expositio Evangelii secundum Lucam 8.64.4
Tolerabilius tamen est fidem non detulisse Christo, quam manus intulisse (Psal. LXXV, 2) .
PL 15, 1784Dしかし、キリストに信仰を捧げなかったことのほうが、手をかけたことよりは、まだ耐えやすい(詩篇75:2)。