Expositio Evangelii secundum Lucam 7.27.1
(Vers. 53-59.) Quod vero discipulos increpavit quia ignem super eos descendere gestiebant, qui non receperant Christum: ostenditur nobis non semper in eos qui peccaverint vindicandum; quia nonnunquam amplius prodest clementia tibi ad patientiam, lapso ad correctionem (23, q. 4, cap. Quod Christus).
PL 15, 1706A(第53–59節)主が、キリストを受け入れなかった者たちの上に火が下ることを熱望した弟子たちを叱ったことから、罪を犯した者に対してつねに報復すべきではないことが我々に示される。ときに、寛容のほうが、あなたには忍耐のために、過ちに陥った者には矯正のために、より益となるからである(『教令集』第2部第23事例第4問題「Quod Christus」法文)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.27.2
Denique Samaritani citius crediderunt, a quibus hoc loco ignis arcetur. Simul disce quia recipi noluit ab his, quos sciebat non simplici mente conversos; nam si voluisset, ex indevotis devotos fecisset.
PL 15, 1706B実に、この箇所で火から遠ざけられたサマリア人たちは、より早く信じた。あわせて学べ、彼が受け入れられることを望まなかったのは、素朴な精神で向き直ったのではないと知っていた者たちからであったことを。もし望んだなら、献身しない者を献身する者にしただろう。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.27.3
Cur autem non receperint eum, evangelista ipse memoravit dicens: Quia facies ejus erat cunctis in Jerusalem.
PL 15, 1706Bなぜ彼らが彼を受け入れなかったかは、福音書記者自身が記して言う。「彼の顔はエルサレムに向かっていたから」〔底本は cunctis。euntis と読む(ルカ9:53)〕。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.27.4
Discipuli autem (Cf. August. lib. I de Gratia Christi, cap. 46) recipi intra Samariam gestiebant: sed Deus quos dignatur vocat, et quem vult religiosum facit.
PL 15, 1706Bところが弟子たちは(アウグスティヌス『キリストの恩寵について』第1巻第46章を参照)、サマリアの内で〔彼が〕受け入れられることを熱望した。しかし神は、召すに値するとした者を召し、望む者を信心深い者とする。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.27.5
Nec discipuli peccant qui Legem sequuntur; sciebant enim et Phinees reputatum ad justitiam, quia sacrilegos interemerat, et ad preces Eliae ignem descendisse de coelo, ut prophetae vindicaretur injuria: sed vindicetur qui timet: vindictam non quaerit, qui non timet.
PL 15, 1706B律法に従う弟子たちが罪を犯しているのでもない。彼らは、ピネハスが神聖を汚す者たちを殺したゆえに正義と見なされたこと、またエリヤの祈りに応じて天から火が下ったこと、それは預言者への侮辱が報復されるためであったことを知っていたからである。しかし、恐れる者のために報復がなされるがよい〔vindicetur の主語は定かでない。恐れる者のために報復がなされる、と取った〕。恐れない者は報復を求めない。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.27.6
Simul ostenditur nobis in apostolis fuisse merita prophetarum; quando eamdem sibi potestatem quam propheta magnus emeruit, impetrandi jure praesumunt. Et bene praesumunt quia ad sermonem suum ignis de coelo descenderet; quoniam sunt filii tonitrui.
PL 15, 1706Bあわせて、使徒たちのうちに預言者たちの功績があったことが我々に示される。大預言者が得たのと同じ権能を、彼らも願い求める権利によって自らのものと見込むからである。彼らが、自分たちの言葉に応じて天から火が下ると見込むのは正しい。彼らは雷の子だからである。