Expositio Evangelii secundum Lucam 10.63.1
(Vers. 48.) Juda, osculo Filium hominis tradis? Magna divinae significatio potestatis, magna disciplina virtutis. Et consilium proditionis aperitur, et adhuc patientia non negatur. Ostendisti, Domine, quem proderet, dum occulta manifestas.
PL 15, 1819C(第48節)「ユダ、汝は口づけで人の子を引き渡すのか」。神の力の大いなる表れであり、徳の大いなる教えである。裏切りの企みが暴かれ、しかも忍耐はなお否まれない。主よ、汝は、隠れたことを明らかにして、〔彼が〕誰を引き渡そうとするのかを示した。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.63.2
Ostendisti etiam quem traderet, dum dicis: Filium hominis; quia caro, non divinitas comprehenditur. Illud tamen plus confutat ingratum, quod eum tradiderit, qui cum esset Dei Filius, propter nos tamen Filius hominis esse voluisset.
PL 15, 1819C汝は、「人の子」と言うことによって、誰を引き渡すのかをも示した。捕らえられるのは肉であって、神性ではないからである。しかし、それ以上に恩知らずを論破するのは、神の子でありながら我々のゆえに人の子であろうと望んだその者を、彼が引き渡したということである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.63.3
Quasi dicat: Propter te suscepi, ingrate, quod tradis. En hypocrisin. Ergo per interrogationem pronuntiandum puto, quasi amantis affectu corripiat proditorem: Juda, osculo Filium hominis tradis?
PL 15, 1819Cあたかも〔こう〕言うかのようである。「恩知らずよ、汝が引き渡しているものを、私は汝のために身に受けたのだ。見よ、偽善を」。それゆえ、これは疑問の形で発音すべきだと私は思う。愛する者の情をもって裏切り者を叱るかのように、「ユダ、汝は口づけで人の子を引き渡すのか」と。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.63.4
Hoc est, amoris pignore vulnus infligis, et charitatis officio sanguinem fundis, et instrumento pacis mortem irrogas? Servus dominum, discipulus prodis magistrum, electus auctorem?
PL 15, 1820Aすなわち、愛の証しをもって傷を負わせ、愛の務めをもって血を流し、平和の道具をもって死をもたらすのか。僕が主を、弟子が師を、選ばれた者がその創始者を〔引き渡すのか〕。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.63.5
Hoc est illud: Utiliora vulnera amici, quam voluntaria oscula inimici (Prov. XXVII, 6) . Proditori hoc: pacifico vero quid dicitur? Osculetur me ab osculis oris sui (Cant. I, 1) .
PL 15, 1820Aこれこそ、「友の与える傷は、敵が進んで与える口づけよりも益がある」ということである(箴言27:6)。これは裏切り者に向けられたものである。では、平和をもたらす者には何と言われるか。「彼がその口の口づけをもって私に口づけしてくれるように」(雅歌1:1)。