ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VII, Caput CXXVII 第7巻 第CXXVII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1732A · 3 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.127.1

1

Plerique etiam comparationem hanc secundum naturam floris et usum putant propositi germinis aptiorem; eo quod lilia nullius annui usus cultum requirant, nec sicut erga proventum fructuum caeterorum, ita etiam erga generationem istius floris sollicitis in orbem redeat labor actus agricolis.

PL 15, 1732A

多くの人々は、花の本性とその用い方に即して見ても、この比較は掲げられた草花にいっそうふさわしいと考える。ユリは毎年の手入れを要さず、他の作物の実りの場合のように、この花の生育のためにも、気遣う農夫たちの労苦が一巡して戻ってくる、ということがないからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.127.2

2

Quibuslibet enim siccitatibus agri omne illud quod alitur in florem, quadam virtute genitali ex sese atque in se succi semper manentis animatur; ita cum foliorum puberum caulem videas aruisse, floris tamen natura virescit; absconditur enim viriditas, non amittitur.

PL 15, 1732B

実に、どれほど旱魃が続いても、畑で花へと養われるものはすべて、尽きることなく内に留まる樹液の、ある生む力によって、自らの内から自らのうちに活気づけられる。だから、若い葉の茎が枯れたのを見ても、花の本性は緑を保つ。緑は隠れるのであって、失われはしない。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.127.3

3

At ubi vernis fuerit provocata blanditiis, indumentum germinis, comam floris, liliive resumit ornatus. Quem locum nunc, quoniam alibi uberius tractatum esse reminiscimur, perstrinxisse satis est; ne in eadem sit recursus.

PL 15, 1732B

しかし春の誘いに呼び覚まされると、芽の衣、花の髪、ユリの飾りを取り戻す。この箇所については、別の所でいっそう豊かに論じたことを思い出すので、今は触れるにとどめれば足りる。同じことに立ち戻らないためである。