ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VI, Caput LXXXI 第6巻 第LXXXI章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1689D · 3 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.81.1

1

De quinque ergo panibus sanctus Joannes docuit me quod nesciebam, quod non docuerat sanctus Matthaeus, non docuerat sanctus Lucas (singulis enim diversa impartita est gratia); docuit, inquam, me quinque istos panes hordeaceos fuisse (Joan. VI, 9) ; et ideo non inepte diximus escam istam esse habilem corporalibus.

PL 15, 1689D

五つのパンについては、聖ヨハネが、私の知らなかったこと、聖マタイも聖ルカも教えなかったことを教えてくれた(各人にはそれぞれ異なる恩寵が分け与えられたからである)。すなわち、この五つのパンが大麦のパンであったと私に教えたのである(ヨハネ6:9)。それゆえ、この糧が体的なものにふさわしいと我々が言ったのも、不当ではない。

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.81.2

2

Cur enim primo hordeaceos? Quia primo lacte, deinde esca est nutriendus qui accedit ad fidem; nondum enim poteramus, et fortasse plerique nec adhuc possumus. Nam cum sint inter nos contentiones, et dissensiones, nonne carnales sumus, et secundum hominem ambulamus?

PL 15, 1690A

なぜ最初は大麦なのか。信仰に近づく者は、まず乳で、次に食物で養われねばならないからである。我々はまだそれに耐えられなかったし、おそらく多くの者は今もなお耐えられない。実際、我々の間に争いと分裂がある以上、我々は肉に属する者であり、人間のままに歩んでいるのではないか。

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.81.3

3

Suis quaeque aptata sunt alimenta virtutibus; et inde prius hordeum, deinde triticum nobis ad alimoniam datur (III Reg. XVII, 13) : fortiori vero sicut Eliae, de interioribus frumenti panis farinaceus ministratur, quem non queunt depascere peccatores.

PL 15, 1690A

それぞれに、その力にふさわしい糧が当てられている。そのため、まず大麦、次に小麦が我々に養いとして与えられる(列王記三17:13)。より強い者には、エリヤの場合のように、麦の内奥から粉のパンが供される。罪人たちはこれを食らうことができない。