Expositio Evangelii secundum Lucam 5.94.1
Itaque si intellectus simplicis forma compugnat, spiritalem quaeramus figuram. Et quia supra jam diximus (in Luc. c. III) in Joanne typum esse Legis, quae praenuntia fuit Christi: recte Lex quae pectoribus perfidorum, tamquam aeterna carceribus luce vacuatis, corporaliter tenebatur inclusa, quam viscera fecunda poenarum, et fores amentiae coercerent, plenum exitum testimonii Dominicae dispensationis sine Evangelii nequit astipulatione perferre.
PL 15, 1661Cゆえに、単純な理解の型が衝突するなら、霊的な象りを求めよう。そして、すでに上で(ルカ福音書第3章で)述べたように、ヨハネのうちにはキリストを予告した律法の予型がある。したがって、律法は——不信の者たちの胸のうちに、永遠の光を欠いた牢獄のように、体として閉じ込められて保たれ、刑罰をはらんだ内臓と狂気の戸口がこれを押さえつけていたのだが——主の配剤の証しを、福音書の裏づけなしには、完全な結末へと運ぶことができない。それは当然である。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.94.2
Prophetavit quidem Lex in Exodo baptismatis gratiam per nubem et mare: spiritalem in agno praenuntiavit escam (Exod. XII, 3) : fontem perennem designavit in petra (Exod. XVII, 6) : remissionem peccatorum in Levitico revelavit (Levit. XXV, 10) : regnum coelorum annuntiavit in psalmis: terram repromissionis in Jesu Nave manifestissime declaravit.
PL 15, 1661C律法は確かに、出エジプト記において、雲と海によって洗礼の恩寵を預言した。子羊において霊的な食物を告げ(出エジプト記12:3)、岩において尽きることのない泉を示し(出エジプト記17:6)、レビ記において罪の赦しを啓示し(レビ記25:10)、詩篇において天の国を告げ知らせ、ナヴェの子イエス〔ヨシュア〕において約束の地をきわめて明らかに宣言した。