Expositio Evangelii secundum Lucam 10.79.1
Quid tamen negaverit, considera. Ex illis utique se esse, qui cum Jesu Galilaeo erant, vel, ut Marcus posuit (Ibid., 67) , cum Jesu Nazareno. Numquid negavit cum Dei fuisse se Filio? Hoc est dicere: Nescio Galilaeum, nescio Nazarenum, quem Dei Filium novi.
PL 15, 1823Bしかし、何を否んだのかを考えよ。ガリラヤ人イエスと共にいた者たちの一人であること、あるいはマルコが記したように(マルコ14:67)、ナザレ人イエスと共にいたことを否んだのである。では、神の子と共にいたことを否んだのか。そうではない。これは次のように言うことである。「私は、ガリラヤ人を知らない。ナザレ人を知らない。私が知っているのは神の子である」。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.79.2
Habeant homines locorum vocabula, Dei Filii patria non potest nuncupari, cujus majestatem locus nullus includit. Et ut scias hoc verum esse, etiam exemplo probatur; nam alibi cum interrogaret Dominus discipulos: Quem dicunt esse homines Filium hominis?
PL 15, 1823B人々には場所の呼び名があってよい。しかし、神の子の故郷は名指されえない。その威光をいかなる場所も包みえないからである。これが真実だとあなたが知るために、例によっても証される。実に別の箇所で、主は弟子たちに尋ねた。「人々は、人の子を誰だと言っているか」。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.79.3
Alii Eliam, alii Hieremiam dixerunt, aut unum de prophetis (Matth. XVI, 13) : Petrus autem ait: Tu es Christus Filius Dei vivi (Ibid., 16) . Numquid et ibi negavit, quia Christum non hominis Filium, sed Dei maluit confiteri? Certe quid hic putamus ambiguum, quod etiam Christus probavit?.
PL 15, 1823Cある者はエリヤ、ある者はエレミヤ、あるいは預言者の一人だと言った(マタイ16:13)。しかしペトロは言った。「汝はキリスト、生ける神の子である」(マタイ16:16)。ではそこでも彼は否んだのか、キリストを人の子ではなく神の子と告白することを選んだからといって。いや、キリストさえ是認したことを、我々がここで曖昧と考えるべき理由が、確かにどこにあろうか。