ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber IV, Caput XIII 第4巻 第XIII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1616B · 4 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.13.1

1

Et videte quibus itineribus reducamur. Nunc in deserto Christus est, agit hominem, instruit, informat, exercet, ungit oleo spiritali: ubi videt robustiorem, per sata et fructuosa transducit, quando querebantur Judaei (Matth. XII, 2) quod discipuli ejus sabbato de segete spicas vellerent (jam enim apostolos suos in agro culto, et fructuoso opere collocaverat); postea in paradiso constituit tempore passionis; sic enim habes: Haec cum dixisset Jesus, cum discipulis suis transivit trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse cum discipulis suis (Joan. XVIII, 1) .

PL 15, 1616B

諸君、見よ、我々がどのような道で連れ戻されるかを。今、キリストは荒野にいて、人を導き、教え、形づくり、鍛え、霊の油を注ぐ。より強くなったのを見ると、種を蒔かれた畑と実りある所を通って移らせる。それは、ユダヤ人たちが、その弟子たちが安息日に畑から穂を摘んだと不平を言ったときである(マタイ12:2)(というのも、彼はすでに使徒たちを、耕された畑と実りある働きの中に置いていたのである)。その後、受難の時に、楽園に据えた。実際、次のとおりである。「イエスはこれらのことを言うと、弟子たちとともにケドロンの谷川の向こうへ渡った。そこには園があり、彼は弟子たちとともにそこへ入った」(ヨハネ18:1)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.13.2

2

Agro enim fecundo hortum esse potiorem docet Propheta in Canticis canticorum dicens: Hortus clausus soror mea sponsa, hortus clausus, fons signatus, emissiones tuae paradisus (Cant. IV, 12 et 13) .

PL 15, 1616C

というのも、実りある畑よりも園のほうがまさることを、預言者が雅歌でこう言って教えるからである。「閉ざされた園、私の姉妹、花嫁、閉ざされた園、封じられた泉。汝から出るものは楽園」(雅歌4:12、13)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.13.3

3

Illa est enim animae pura et immaculata virginitas, quae nullo terrore poenarum, nullis a fide saecularis voluptatis illecebris, nullo vitae amore transducitur.

PL 15, 1616C

それは、魂の清く汚れのない童貞であり、刑罰のいかなる恐れにも、世の快楽のいかなる誘惑にも、生命への愛にも、信仰から連れ去られることがないものである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.13.4

4

Denique virtute Domini hominem esse revocatum prae caeteris hic Evangelista testatur, qui solus inducit Dominum dicentem latroni: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43) .

PL 15, 1616D

実に、この福音書記者は、他の者に先んじて、人が主の力によって呼び戻されたことを証しする。彼のみが、主が盗賊にこう言うのを導入している。「アーメン、私は汝に言う、今日、汝は私とともに楽園にいる」(ルカ23:43)。