Expositio Evangelii secundum Lucam 7.28.1
Dominus autem mire omnia, nec illum temere se offerentem recepit: nec in hos indevote Dominum refutantes proprium, commovetur; ut ostenderet quia non habet ultionis studium perfecta virtus: nec ulla sit iracundia, ubi plenitudo est charitatis: nec excludenda infirmitas, sed juvanda.
PL 15, 1706Cしかし主はすべてを驚くべきしかたで行う。軽率に自ら申し出た者を受け入れず、また、献身なく自分たちの主を拒んだ者たちに対しても動かされない。完全な徳には報復を求める熱意がなく、愛が満ちているところには怒りが少しもなく、弱さは退けられるべきでなく助けられるべきであることを示すためである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.28.2
Procul a religiosis indignatio: procul a magnanimis cupiditas ultionis: procul etiam a prudentibus inconsiderata conjunctio, et incauta simplicitas. Unde et illi dicitur: Vulpes foveas habent: nec obsequium ejus admittitur, cujus non probatur officium.
PL 15, 1706C信心深い者から憤りは遠く、度量の大きな者から報復の欲は遠く、思慮ある者から無分別な結びつきと不注意な素朴さも遠い。それゆえ、あの者にも「キツネには穴がある」と言われ、務めが認められない者の奉仕は受け入れられない。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.28.3
Circumspectum etenim fidei debet esse hospitium; ne dum infidelibus nostrae domus penetralia reseramus, in alienae perfidiae casses improvida credulitate labamur.
PL 15, 1706D信仰の宿は用心深くなければならない。信仰のない者たちに我々の家の奥所を開けば、先を見ない軽信によって、他人の背信の網に落ちるからである。