Expositio Evangelii secundum Lucam 6.100.1
(Vers. 22.) Oportet Filium hominis multa pati, et reprobari a principibus sacerdotum, et senioribus, et scribis, et occidi, et die tertio resurgere. Et fortasse ideo hoc addidit Dominus, quia sciebat difficile passioni et resurrectioni etiam discipulos credituros.
PL 15, 1695A(第22節)「人の子は多くの苦しみを受け、大祭司たち、長老たち、律法学者たちに退けられ、殺され、三日目に復活しなければならない」。そして、おそらく主がこれを付け加えたのは、弟子たちさえも、受難と復活を信じるのが難しいと知っていたからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.100.2
Et ideo passionis et resurrectionis suae assertor esse maluit; ut ex facto fides, non ex auditu discordia nasceretur. Ergo Christus noluit gloriari, sed maluit ignobilis videri, ut passionem subiret: et tu qui ignobilis natus es, gloriaris?
PL 15, 1695Bそれゆえ、キリストは自らの受難と復活を自ら断言することを望んだ。それは、聞くことから不和ではなく、事実から信仰が生まれるためである。このように、キリストは誇ることを望まず、受難に服するために、むしろ卑しい者と見られることを望んだ。それなのに、卑しく生まれたあなたが誇るのか。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.100.3
Eadem tibi, qua Christus ambulavit, gradiendum est via. Haec ejus agnitio, haec ejus imitatatio, per ignobilitatem ac bonam famam; ut glorieris in cruce Domini, sicut ipse est gloriatus.
PL 15, 1695Bあなたは、キリストが歩んだのと同じ道を歩まねばならない。これがキリストを知ることであり、これがキリストに倣う〔底本は imitatatio。imitatio と読む〕ことである。卑しさと良い評判のなかを通ってゆき、キリスト自身が誇ったように、あなたも主の十字架を誇るためである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.100.4
Sic ambulavit Paulus, et ideo gloriatur dicens: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Galat. VI, 14) .
PL 15, 1695Bこのように歩んだパウロは、それゆえ誇って言う。「しかし私には、我々の主イエス・キリストの十字架のほかに誇ることは、決してあってはならない」(ガラテヤ6:14)。