Expositio Evangelii secundum Lucam 7.241.1
(Vers. 28.) Stat autem foris, nec excluditur; sed non ingreditur, ignorans voluntatem Dei de vocatione gentium, servus jam factus ex filio; servus enim nescit quid dominus agat (Joan. XV, 15) . Ubi cognovit, invidet, et torquetur Ecclesiae bonis, et foris stat.
PL 15, 1763C(第28節)彼は外に立っているが、締め出されてはいない。だが入らない。諸国民の召しについての神の意志を知らず、すでに息子から僕となっているからである。「僕は主人が何をするかを知らない」(ヨハネ15:15)。知ったときには妬み、教会の善いものに苦しめられ、外に立っている。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.241.2
Foris enim Israel audit chorum et symphoniam; sed irascitur quia hic concinit plebis gratia, et consona populi jubilatio. Sed bonus pater etiam hunc salvare cupiebat, dicens:
PL 15, 1763D実にイスラエルは外で合唱と合奏を聞くが、ここで民の恩寵が声を合わせて歌い、民の調和した歓声が響くことに怒る。だが善い父は、この者をも救おうと望んで、こう言った。