Expositio Evangelii secundum Lucam 5.92.1
Et si grave peccatum est quod poenitentiae tuae lacrymis ipse lavare non possis, fleat pro te mater Ecclesia, quae pro singulis tamquam pro unicis filiis vidua mater intervenit; compatitur enim quodam spiritali dolore naturae, cum suos liberos lethalibus vitiis ad mortem cernit urgeri.
PL 15, 1660Cそして、あなたが悔い改めの涙で自ら洗い清めることのできないほど重い罪があるなら、母なる教会があなたのために泣くがよい。教会は、一人ひとりのために、あたかも一人息子のためであるかのように、やもめの母として取りなす。自分の子らが死をもたらす悪徳によって死へと追い立てられるのを見るとき、教会は本性に属する霊的な痛みによって共に苦しむからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.92.2
Viscera sumus de visceribus ejus; sunt enim et spiritalia viscera, quae habet Paulus dicens: Ita, frater, ego te fruar in Domino, refice viscera mea in Christo (Philem. 20) .
PL 15, 1660D我々は教会の臓腑から出た臓腑である。パウロが持つと言う霊的な臓腑もあるのである。彼は言う。「そうだ、兄弟よ、私は主において汝を喜ぼう。私の臓腑を、キリストにおいて元気づけよ」(フィレモン20)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.92.3
Nos ergo viscera sumus Ecclesiae; quoniam membra sumus corporis ejus, de carne ejus, et de ossibus ejus. Doleat igitur pia mater, assistat et turba: non solum turba, sed etiam multa compatiatur bonae parenti.
PL 15, 1661Aゆえに我々は教会の臓腑である。我々は教会の体の肢であり、その肉から、その骨からのものだからである。敬虔な母が嘆くがよい。群衆も傍らに立つがよい。ただの群衆ではなく、大勢の者が、善き親と共に苦しむがよい。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.92.4
Jam resurges a funere, jam liberaberis a sepulcro: stabunt illi ministri tui funeris, incipies vitalia loqui, timebunt omnes; unius enim exemplo plurimi corrigentur. Laudabunt etiam Deum, qui tanta nobis remedia vitandae mortis indulserit.
PL 15, 1661Aもはやあなたは葬送から起き上がり、もはや墓所から解き放たれるであろう。あなたの葬送に仕える者たちは立ち止まり、あなたは命の言葉を語り始め、皆が恐れるであろう。一人の例によって、多くの者が正されるからである。彼らはまた、神を賛美するであろう。神が、死を避けるための、これほどの癒しの手立てを我々に与えたからである。