ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VII, Caput CXCI 第7巻 第CXCI章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1750C · 5 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.191.1

1

Hoc igitur Ecclesiae opus non tumultuarium, nec fortuitum, sed diuturna meditatione collatum; ut haec tria unum sint, integra a lege peccati.

PL 15, 1750C

それゆえ、教会のこの業は、騒々しいものでも偶然のものでもなく、長い黙想によってもたらされたものである。それは、この三つが一つとなり、罪の法則から損なわれないようにするためである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.191.2

2

Cujus sententiae assertorem habemus Apostolum dicentem: Ipse autem Dominus sanctificet vos per omnia; ut integer spiritus, et anima, et corpus sine querela in die Domini nostri Jesu Christi servetur (I Thess. V, 23) .

PL 15, 1750C

この見解の保証人として、我々は使徒を持つ。使徒は言う。「主自身が汝らをすべてにおいて聖化するように。汝らの霊と魂と体が、我々の主イエス・キリストの日に、非難されることなく保たれるために」(一テサロニケ5:23)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.191.3

3

Quod per saecularia quidem tentamenta non provenit, nisi fermentum illud cui comparatur regnum coelorum, mulier illa Evangelica abscondat in farinae mensuris tribus, donec fermentetur totum (Matth. XIII, 33); tres enim mensurae sunt, ut dixi, carnis, animae, et spiritus, sed spiritus quo vivimus omnes in hoc corpore siti: hoc verius quando carnis lascivia non redundat, et anima corporalibus non incurvatur erroribus, ac mensura vivendi in toto homine inoffensa servatur.

PL 15, 1750C

これは、世俗の試みによっては生じない。天の国がたとえられるあのパン種を、あの福音書の女が三つの粉の量に隠し、全体が発酵するまでおくのでなければ(マタイ13:33)。三つの量とは、すでに述べたように、肉と魂と霊であるが、それは、我々がみなこの体に置かれて生きるその霊においてである。これは、肉の放縦があふれず、魂が体の誤りに屈せず、生き方の尺度が全人において損なわれずに保たれるとき、いっそう真実となる。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.191.4

4

Sed quia mensurarum aequalitas sine adjumento Ecclesiae atque doctrinae difficile perseverat; idcirco mulier illa, quae figuram Ecclesiae gerit, tamdiu virtutem illis doctrinae spiritalis admiscet, donec fermentetur totus ille interior homo cordis absconditus, et in gratiam panis coelestis assurgat.

PL 15, 1750D

しかし、尺度の等しさは教会と教えの助けなしには保たれにくいので、教会の象りを帯びるあの女は、内なる人、すなわち心の隠れたあの全体が発酵し、天のパンの恩寵へと立ち上がるまで、霊的な教えの力をそれらに混ぜ続ける。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.191.5

5

Bene enim fermentum doctrina dicitur Christi, quia panis est Christus, et Apostolus ait: Quia unus panis unum corpus multi sumus (I Cor. X, 17) .

PL 15, 1751A

実に、キリストの教えがパン種と呼ばれるのは当然である。キリストがパンであり、使徒が「我々は多くいても、一つのパン、一つの体である」と言うからである(一コリント10:17)。