ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber II, Caput XXXII 第2巻 第XXXII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1564A · 5 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.32.1

1

Et bene additur quia nemo in cognatione ejus vocabatur hoc nomine; ut intelligas nomen non generis esse, sed vatis.

PL 15, 1564A

親族のうちに誰もこの名で呼ばれていなかったと付け加えられているのは適切である。これが家系の名ではなく、預言者の名であることを、あなたが悟るためである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.32.2

2

Zacharias quoque nutu interrogatur, sed quia incredulitas ei affatum eripuerat et auditum, quod voce non poterat, manu et litteris est locutus; scripsit enim dicens: Joannes est nomen ejus.

PL 15, 1564A

ザカリアもまた身振りで尋ねられたが、不信仰が彼から語る力と聞く力を奪っていたので、声でできないことを、手と文字で語った。実際、「ヨハネというのが彼の名である」と書いたのである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.32.3

3

Et hoc nomen non imponitur, sed astruitur: meritoque continuo resoluta est lingua ejus; quia quam vinxerat incredulitas, fides solvit. Credamus et nos igitur, ut loquamur, ut lingua nostra quae incredulitatis vinculis est ligata, rationis voce solvatur.

PL 15, 1564A

しかもこの名は付けられるのではなく、確認されるのである。そして当然、直ちにその舌は解けた。不信仰が縛っていたものを、信仰が解いたからである。それゆえ我々も、語るために信じよう。不信仰の鎖につながれた我々の舌が、理性の声によって解かれるように。

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.32.4

4

Scribamus spiritu mysteria, si volumus loqui: scribamus praenuntium Christi non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. Etenim qui Joannem loquitur, Christum prophetat.

PL 15, 1564A

語ろうと望むなら、霊によって奥義を書き記そう。キリストの先触れを、石の板にではなく、心の肉の板に書き記そう。実に、ヨハネを語る者は、キリストを預言するのである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.32.5

5

Loquamur Joannem, loquamur et Christum, ut nostrum quoque os possit aperiri, quod in sacerdote tanto irrationabilis modo pecudis frena nutantis fidei coercebant.

PL 15, 1564A

ヨハネを語ろう、キリストをも語ろう。我々の口も開かれうるように。これほどの祭司にあって、その口を、揺らぐ信仰の轡が、理性なき家畜のように抑えていたのである。